Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 13 ianuarii A.D. 2018
Hebdomada II psalterii
DOMINICA II PER ANNUM

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, fons ómnium,
qui, rebus actis ómnibus,
totíus orbis ámbitum
censu replésti múnerum,

Ac, mole tanta cóndita,
tandem quiétem díceris
sumpsísse, dans labóribus
ut nos levémur grátius:

Concéde nunc mortálibus
deflére vitæ crímina,
instáre iam virtútibus
et munerári prósperis,

Ut cum treméndi iúdicis
horror suprémus cœperit,
lætémur omnes ínvicem
pacis repléti múnere.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Ant. 1 Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia.

Psalmus 118, 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem (Io 15, 12)

Lucérna pédibus meis verbum tuum, *
et lumen sémitis meis.
Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me.
Anima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et de mandátis tuis non errávi.
Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia.

Psalmus 15
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus mortis (Act 2, 24)

Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te".
In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
Multiplicántur dolóres eórum *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia.

Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.


Col 1, 3-6a

Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo. Grátias ágimus Deo et Patri Dómini nostri Iesu Christi, semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes, propter spem quæ repósita est vobis in cælis, quam audístis in verbo veritátis Evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat et crescit, sicut in vobis.



V.  A solis ortu usque ad occásum, * Laudábile nomen Dómini.
R.  A solis ortu usque ad occásum, / Laudábile nomen Dómini.
V.  Super cælos glória eius.
R.  Laudábile nomen Dómini.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  A solis ortu usque ad occásum, / Laudábile nomen Dómini.


Lc 1, 46-55

Ant. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi, allelúia.



Deus plebem, quam elégit in hereditátem suam, ádiuvat et tuétur, ut sit beáta. Ei grátias agámus et pietátis eius mémores clamémus:
In te, Dómine, confídimus.

Orámus te, Pater clementíssime, pro Papa nostro N. et Epíscopo nostro N.;
- prótege illos et tua virtúte sanctífica.
In te, Dómine, confídimus.

Infírmi se Christi sócios passiónum séntiant
- et consolatiónis eius semper partícipes.
In te, Dómine, confídimus.

Réspice in tua pietáte tecto caréntes,
- ut locum dignæ habitatiónis váleant inveníre.
In te, Dómine, confídimus.

Fructus terræ dare et conserváre dignéris,
- ut panem omnes cotidiánum repériant.
In te, Dómine, confídimus.

(vel:
Gentem nostram a malo defénde propítius,
- ut tua pace et prosperitáte fruátur
In te, Dómine, confídimus. ).

Tu, Dómine, magna defúnctos pietáte proséquere,
- mansiónem eis concéde cæléstem.
In te, Dómine, confídimus.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)