Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 5 ianuarii A.D. 2019
IN EPIPHANIA DOMINI
Sollemnitas

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Quicúmque Christum quæritis,
óculos in altum tóllite:
illic licébit vísere
signum perénnis glóriæ.

Hæc stella, quæ solis rotam
vincit decóre ac lúmine,
venísse terris núntiat
cum carne terréstri Deum.

En, Pérsici ex orbis sinu,
sol unde sumit iánuam,
cernunt períti intérpretes
regále vexíllum magi.

"Quis iste tantus - ínquiunt -
regnátor astris ímperans,
quem sic tremunt cæléstia,
cui lux et æthra insérviunt?

Illustre quiddam cérnimus
quod nésciat finem pati,
sublíme, celsum, intérminum,
antíquius cælo et chao.

Hic ille rex est géntium
populíque rex Iudáici,
promíssus Abrahæ patri
eiúsque in ævum sémini".

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Ante lucíferum génitus et ante sæcula, Dóminus salvátor noster hódie mundo appáruit.

Psalmus 134
Laus Domini mirabilia operantis
Populus acquisitionis... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, *
et Deus noster præ ómnibus diis.
Omnia quæcúmque vóluit Dóminus, †
fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in Pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas, *
et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, *
et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ante lucíferum génitus et ante sæcula, Dóminus salvátor noster hódie mundo appáruit.

Ant. 2 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

II

Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Quia iudicábit Dóminus pópulum suum, *
et servórum suórum miserébitur.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur; *
óculos habent, et non vidébunt;
aures habent, et non áudient; *
neque enim est spíritus in ore ipsórum.
Símiles illis fiant qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel, benedícite Dómino; *
domus Aaron, benedícite Dómino;
domus Levi, benedícite Dómino; *
qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
Benedíctus Dóminus ex Sion, *
qui hábitat in Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 3 Stella ista sicut flamma corúscat, et Regem regum Deum demónstrat: magi eam vidérunt, et magno Regi múnera obtulérunt.

Canticum (Cf. 1 Tim 3, 16)
De mysterio et gloria Christi

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Qui manifestátus est in carne, *
iustificátus est in spíritu.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Appáruit ángelis, *
prædicátus est géntibus.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Créditus est in mundo, *
assúmptus est in glória.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Ant. Stella ista sicut flamma corúscat, et Regem regum Deum demónstrat: magi eam vidérunt, et magno Regi múnera obtulérunt.


2 Tim 1, 9-10

Deus nos liberávit et vocávit vocatióne sua sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum et grátiam quæ data est nobis in Christo Iesu ante témpora sæculária. Manifestáta est autem nunc per illuminatiónem salvatóris nostri Iesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam et incorruptiónem per Evangélium.



V.  Benedicéntur in ipso * Omnes tribus terræ.
R.  Benedicéntur in ipso / Omnes tribus terræ.
V.  Omnes gentes magnificábunt eum.
R.  Omnes tribus terræ.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Benedicéntur in ipso * Omnes tribus terræ.


Lc 1, 46-55

Ant. Magi, vidéntes stellam, dixérunt ad ínvicem: Hoc signum magni Regis est; eámus et inquirámus eum, et offerámus ei múnera, aurum, tus et myrrham.


Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Magi, vidéntes stellam, dixérunt ad ínvicem: Hoc signum magni Regis est; eámus et inquirámus eum, et offerámus ei múnera, aurum, tus et myrrham.



Salvatórem nostrum, qui hódie a magis adorátus est, magno cum gáudio venerémur, deprecántes:
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex géntium, qui tamquam eárum primítias ad te adorándum magos vocásti,
- spíritum nobis adoratiónis et servítii largiáris.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex gloriæ, qui iúdicas pópulum tuum in iustítia,
- abundántiam pacis concéde homínibus.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex ætérne, qui pérmanes in omnes generatiónes,
- verbum tuum in corda sicut stillicídia mitte stillántia.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex iustítiæ, qui liberáre vis páuperem, cui non est adiútor,
- míseris et afflíctis esto propítius.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Dómine, cuius nomen est benedíctum in sæcula,
- in frátribus nostris defúnctis mirabília tuæ salútis adímple.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti, concéde propítius, ut qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)