Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 6 ianuarii A.D. 2019
IN EPIPHANIA DOMINI
Sollemnitas

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Hostis Heródes ímpie,
Christum veníre quid times?
Non éripit mortália
qui regna dat cæléstia.

Ibant magi, qua vénerant
stellam sequéntes præviam,
lumen requírunt lúmine,
Deum faténtur múnere.

Lavácra puri gúrgitis
cæléstis Agnus áttigit;
peccáta quæ non détulit
nos abluéndo sústulit.

Novum genus poténtiæ:
aquæ rubéscunt hýdriæ,
vinúmque iussa fúndere
mutávit unda oríginem.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Magnificátus est Rex pacíficus super omnes reges univérsæ terræ.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnificátus est Rex pacíficus super omnes reges univérsæ terræ.

Ant. 2 Exórtum est in ténebris lumen rectis corde; miséricors et miserátor et iustus Dóminus.

Psalmus 111
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9)

Beátus vir qui timet Dóminum, *
in mandátis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius, *
generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
miséricors et miserátor et iustus.
Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat, †
dispónet res suas in iudício, *
quia in ætérnum non commovébitur.
In memória ætérna erit iustus, *
ab auditióne mala non timébit.
Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
confirmátum est cor eius, non timébit, *
donec despíciat inimícos suos.
Distríbuit, dedit paupéribus; †
iustítia eius manet in sæculum sæculi, *
cornu eius exaltábitur in glória.
Peccátor vidébit et irascétur, †
déntibus suis fremet et tabéscet. *
Desidérium peccatórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Exórtum est in ténebris lumen rectis corde; miséricors et miserátor et iustus Dóminus.

Ant. 3 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis

Magna et mirabília sunt ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens:
iustæ et veræ sunt viæ tuæ, *
Rex sæculórum.
Quis non timébit te, Dómine, *
et magnificábit nomen tuum?
quia solus pius es, †
quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifésta sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine.


Tit 3, 4-5

Appáruit benígnitas et humánitas salvatóris nostri Dei, non ex opéribus iustítiæ quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti.



V.  Benedicéntur in ipso * Omnes tribus terræ.
R.  Benedicéntur in ipso / Omnes tribus terræ.
V.  Omnes gentes magnificábunt eum.
R.  Omnes tribus terræ.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Benedicéntur in ipso * Omnes tribus terræ.


Lc 1, 46-55

Ant. Tribus miráculis ornátum diem sanctum cólimus: hódie stella magos duxit ad præsépium; hódie vinum ex aqua factum est ad núptias; hódie in Iordáne a Ioánne Christus baptizári vóluit, ut salváret nos, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tribus miráculis ornátum diem sanctum cólimus: hódie stella magos duxit ad præsépium; hódie vinum ex aqua factum est ad núptias; hódie in Iordáne a Ioánne Christus baptizári vóluit, ut salváret nos, allelúia.



Salvatórem nostrum, qui hódie a magis adorátus est, magno cum gáudio venerémur, deprecántes:
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex géntium, qui tamquam eárum primítias ad te adorándum magos vocásti,
- spíritum nobis adoratiónis et servítii largiáris.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex gloriæ, qui iúdicas pópulum tuum in iustítia,
- abundántiam pacis concéde homínibus.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex ætérne, qui pérmanes in omnes generatiónes,
- verbum tuum in corda sicut stillicídia mitte stillántia.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Rex iustítiæ, qui liberáre vis páuperem, cui non est adiútor,
- míseris et afflíctis esto propítius.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.

Dómine, cuius nomen est benedíctum in sæcula,
- in frátribus nostris defúnctis mirabília tuæ salútis adímple.
Animas páuperum salvas fac, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti, concéde propítius, ut qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)