Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 24 februarii A.D. 2019
Hebdomada III psalterii
DOMINICA VII PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
vel quo resúrgens Cónditor
nos, morte victa, líberat,

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus,

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus,

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior,
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.


Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine, allelúia.

Psalmus 144
Laud divinæ maiestatis
Iustus es, Domine, qui es et qui eras (Ap 16, 5)

I

Exaltábo te, Deus meus rex, †
et benedícam nómini tuo *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Per síngulos dies benedícam tibi, †
et laudábo nomen tuum *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur, *
et mirabília tua enarrábunt.
Et virtútem terribílium tuórum dicent, *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, *
et iustítia tua exsultábunt.
Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Suávis Dominus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Per síngulos dies benedícam te, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum, allelúia.

II

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
Glóriam regni tui dicant, *
et poténtiam tuam loquántur,
ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas, *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum, allelúia.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis, allelúia.

III

Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
Allevat Dóminus omnes qui córruunt, *
et érigit omnes depréssos.
Oculi ómnium in te sperant, *
et tu das illis escam in témpore opportúno.
Aperis tu manum tuam, *
et imples omne ánimal in beneplácito.
Iustus Dóminus in ómnibus viis suis, *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
ómnibus invocántibus eum in veritáte.
Voluntátem timéntium se fáciet, †
et deprecatiónem eórum exáudiet, *
et salvos fáciet eos.
Custódit Dóminus omnes diligéntes se, *
et omnes peccatóres dispérdet.
Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis, allelúia.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.



Incipit liber Qóhelet
1, 1-18

Vanitas omnium rerum

Verba Ecclesiástæ, fílii David regis Ierúsalem. Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, vánitas vanitátum et ómnia vánitas. Quid habet ámplius homo de univérso labóre suo quo labórat sub sole?
Generátio præterit et generátio ádvenit, terra autem in ætérnum stat. Oritur sol et óccidit, et ad locum suum revértitur, ibíque renáscens, gyrat per merídiem et fléctitur ad aquilónem. Lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus, et in círculos suos revértitur. Omnia flúmina intrant in mare, et mare non redúndat; ad locum unde éxeunt flúmina revertúntur, ut íterum fluant.
Cunctæ res diffíciles; non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur. Quid est quod fuit? ipsum quod futúrum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciéndum est. Nihil sub sole novum; nec valet quisquam dícere: "Ecce hoc recens est"; iam enim præcéssit in sæculis quæ fuérunt ante nos. Non est priórum memória, sed nec eórum quidem quæ póstea futúra sunt erit recordátio apud eos qui futúri sunt in novíssimo.
Ego Ecclesiástes fui rex Israel in Ierúsalem, et propósui in ánimo meo quærere et investigáre sapiénter de ómnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupatiónem péssimam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole; et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. Pervérsi diffícile corrigúntur, et stultórum infinítus est númerus.
Locútus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus efféctus sum, et præcéssi omnes sapiéntia qui fuérunt ante me in Ierúsalem; et mens mea contempláta est multa sapiénter, et dídici. Dedíque cor meum ut scirem prudéntiam atque doctrínam, errorésque et stultítiam. Et agnóvi quod in his quoque esset labor et afflíctio spíritus; eo quod in multa sapiéntia multa sit indignátio, et qui addit sciéntiam addit et labórem.


Qoh 1, 14; 5, 14; 1 Tim 6, 7

R. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole; et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. * Sicut egréssus est homo nudus de útero matris suæ, sic revertétur et nihil áuferet secum.
V. Nihil intúlimus in hunc mundum, haud dúbium quod nec auférre quid póssumus. R. Sicut egréssus est homo nudus de útero matris suæ, sic revertétur et nihil áuferet secum.



Ex Capítibus sancti Máximi Confessóris abbátis De caritáte
(Centuria 1, cap. 1,
4-5. 16-17. 23-24. 26-28. 30-40: PG 90, 962-967)


Absque caritate, omnia vanitas vanitatum

Cáritas, bona est mentis afféctio, quæ divínæ cognitióni nihil antepónit. Eius autem caritátis hábitum nemo umquam ássequi possit, qui terrénis ullis rebus ánimo devínctus sit.
Qui Deum díligit, cunctis ab eo cónditis illíus cognitiónem ac sciéntiam antepónit; eíque ánimi desidério ac amóre incessánter incúmbit.
Cum ómnia quæ sunt, Deo auctóre ac propter Deum cóndita sint, sitque Deus, iis quæ ipso auctóre cóndita sunt, longe præstántior; qui Deum citra omnem comparatiónem meliórem relínquens, deterióribus addícitur, minóris se Deum fácere osténdit, quam quæ illo auctóre cóndita sunt.
Qui díligit me, dicit Dóminus, mandáta mea servábit. Hoc est autem, inquit, mandátum meum, ut diligátis ínvicem. Itaque qui non díligit próximum, mandátum non servat. Qui autem mandátum non servat, is neque potest dilígere Dóminum.
Beátus homo, qui omnem peræque hóminem dilígere potis est.
Qui Deum díligit, omníno étiam próximum díligit: qui autem eiúsmodi est, pecúnias serváre non potest, sed divíne eas dispénsat, síngulis qui égeant tríbuens.
Qui Dei imitatióne eleemósynam facit, boni ac mali, iusti et iniústi, in córporis necessáriis discrímen non novit, sed cunctis æquáliter pro iustæ necessitátis modo distríbuit; tamétsi propter bonam voluntátem, eum qui virtúte nitet ac studiósus est, ímprobo antepónit.
Non solum pecuniárum elargitióne próditur caritátis afféctío; sed multo magis impartitióne divínæ doctrínæ ac corporális obséquii exhibitióne.
Qui sæculi rebus vere exque ánimo núntium remíttens citra omnem simulatiónem caritátis obséquiis próximo óperam impéndit, omni cito liberátus afféctu atque vítio, divínæ párticeps dilectiónis scientiæque evádit.
Qui divínam in se nactus est caritátem, non lassátur aut fatíscit sequéndo post Dóminum Deum suum, iuxta divínum Ieremíam, sed omnem labórem opprobriúmque et iniúriam forti ánimo suffert, nulli prorsus cógitans malum.
Nolíte dícere, ait divínus Ieremías, templum Dómini sumus. Tu quoque ne díxeris: "Nuda ac sola fides in Dóminum nostrum Iesum Christum salútem mihi potest præstáre". Non enim hoc fíeri potest, nisi étiam caritátem in ipsum per ópera comparáveris. Ad símplicem enim fidem quod áttinet: Etiam dæmones credunt, et contremíscunt.
Caritátis opus est, benefícii in próximum ex ánimo collocátio, et longanímitas et patiéntia; itémque recta cum ratióne rebus uti.


Io 13, 34; 1 Io 2, 8. 3

R. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet.
V. In hoc scimus quóniam cognóscimus Christum, si mandáta eius observámus. R. Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)