Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 24 februarii A.D. 2019
Hebdomada III psalterii
DOMINICA VII PER ANNUM

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Lucis creátor óptime,
lucem diérum próferens,
primórdiis lucis novæ
mundi parans oríginem;

Qui mane iunctum vésperi
diem vocári præcipis:
tætrum chaos illábitur;
audi preces cum flétibus.

Ne mens graváta crímine
vitæ sit exsul múnere,
dum nil perénne cógitat
seséque culpis ílligat.

Cælórum pulset íntimum,
vitále tollat præmium;
vitémus omne nóxium,
purgémus omne péssimum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Ant. 1 Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, allelúia.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, allelúia.

Ant. 2 Memóriam fecit mirabílium suórum miserátor Dóminus, allelúia.

Psalmus 110
Magna opera Domini
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens (Ap 15, 3)

Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne.
Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus qui cúpiunt ea.
Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sæculum testaménti sui.
Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius, †
confirmáta in sæculum sæculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum.
Sanctum et terríbile nomen eius; *
inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; *
laudátio eius manet in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Memóriam fecit mirabílium suórum miserátor Dóminus, allelúia.

Ant. 3 Regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens, allelúia.


1 Petr 1, 3-5

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cælis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem parátam revelári in témpore novíssimo.



V.  Benedíctus es, Dómine, * In firmaménto cæli.
R.  Benedíctus es, Dómine, / In firmaménto cæli.
V.  Et laudábilis et gloriósus in sæcula.
R.  In firmaménto cæli.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Benedíctus es, Dómine, / In firmaménto cæli.


Lc 1, 46-55

Ant. Nolíte iudicáre, ut non iudicémini; in quo enim iudício iudicavéritis iudicabímini, dicit Dóminus.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Nolíte iudicáre, ut non iudicémini; in quo enim iudício iudicavéritis iudicabímini, dicit Dóminus.



Deum, qui mundum, olim creátum, redemptióne recreávit et semper rénovat amóre, lætántibus ánimis invocémus:
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.

Grátias tibi, Deus, qui poténtiam tuam in univérsa creatióne revélas,
- et in mundi cursu providéntiam maniféstas.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.

Per Fílium tuum, pacis præcónem et in cruce victórem,
- ab ináni timóre ac desperatióne nos líbera.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.

Omnibus, qui iustítiam díligunt atque colunt,
- concéde, ut sine dolo ad ædificándum mundum in vera pace cooperéntur.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.

Adésto oppréssis, captívos líbera, míseros consoláre, panem tríbue esuriéntibus, firmitátem concéde debílibus,
- victóriam crucis in ómnibus osténde.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.

Qui Fílium tuum post mortem et sepultúram ad glóriam mirabíliter suscitásti,
- defúnctos ad vitam cum eo perveníre concéde.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)