Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 6 martii A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DIES CINERUM

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pænitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.


Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine; miserére mei.

Psalmus 50
Miserere mei, Deus
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 23-24)

Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea, *
et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccávi, *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo.
Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem in corde dilexísti, *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa quæ humiliásti.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis, *
et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
Ne proícias me a fácie tua, *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui, *
et spíritu promptíssimo confírma me.
Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tibi soli peccávi, Dómine; miserére mei.

Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Canticum (Ier 14, 17-21)
Lamentatio populi tempore famis et belli
Appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio (Mc 1, 15)

Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem, *
et non táceant,
quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, *
plaga péssima veheménter.
Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio; *
et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame;
prophéta quoque et sacérdos abiérunt *
in terram quam ignorábant.
Numquid proíciens abiecísti Iudam, *
aut Sion abomináta est ánima tua?
quare ergo percussísti nos, *
ita ut nulla sit sánitas?
Exspectávimus pacem, et non est bonum; *
et tempus curatiónis, et ecce turbátio.
Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †
iniquitátes patrum nostrórum, *
quia peccávimus tibi.
Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, †
neque fácias nobis contuméliam sólii glóriæ tuæ; recordáre, *
ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.

Psalmus 99
Gaudium in templum ingredientium
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius)

Iubiláte Dómino, omnis terra, *
servíte Dómino in lætítia;
introíte in conspéctu eius *
in exsultatióne.
Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
ipse fecit nos, et ipsíus sumus,
pópulus eius et oves páscuæ eius.
Introíte portas eius in confessióne, †
átria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómini eius.
Quóniam suávis est Dóminus; †
in ætérnum misericórdia eius, *
et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.


Deut 7, 6b. 8-9

Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis qui sunt super terram, quia diléxit vos Dóminus, et custodívit iuraméntum quod iurávit pátribus vestris, eduxít vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se, et his qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes.



V.  Ipse liberábit me * De láqueo venántium.
R.  Ipse liberábit me / De láqueo venántium.
V.  Et a verbo malígno.
R.  De láqueo venántium.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Ipse liberábit me / De láqueo venántium.


Lc 1, 68-79

Ant. Cum ieiunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum ieiunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes.



Grátias agámus Deo Patri, qui donum quadragesimális inítii hódie nobis impéndit. Súpplices eum rogémus, ut his salútis diébus, per infusiónem et operatiónem Spíritus Sancti, corda nostra puríficet et in caritáte confírmet. Ei súpplici prece dicámus:
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.

Præsta ut in omni verbo satiémur,
- quod procédit de ore tuo.
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.

Concéde nobis non in magnis tantum rebus caritátem sectári,
- sed étiam in sólitis vitæ adiúnctis prótenus exercére.
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.

Tríbue nobis a supérfluis abstinére,
- ut frátribus indigéntibus opem ferre valeámus.
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.

Da nobis mortificatiónem Fílii tui in córpore nostro circumférre,
- qui nos vivificásti in córpore eius.
Da nobis, Dómine, Spíritum Sanctum tuum.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)