Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 6 martii A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DIES CINERUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.


Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
et ómnia quaæ intra me sunt, nómini sancto eius.
Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
Fáciens iustítias Dóminus, *
et iudícium omnibus iniúriam patiéntibus.
Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

Misericórdia autem Dómini ab ætérno, †
et usque in ætérnum super timéntes eum, *
et iustítia illíus in fílios filiórum;
in eos, qui servant testaméntum eius, *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius qui fácitis voluntátem eius.
Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.



De libro Isaíæ prophétæ
58, 1-12

De ieiunio quod Deo placet

Hæc dicit Dóminus Deus: Clama, ne cesses, quasi tuba exálta vocem tuam; et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Iacob peccáta eórum.
Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ iustítiam fécerit, et iudícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me iudícia iustítiæ, appropinquáre Deo volunt: "Quare ieiunávimus, et non aspexísti? humiliávimus ánimas nostras, et nescísti?"
Ecce in die ieiúnii vestri invenítur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis. Ecce ad lites et contentiónes ieiunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester.
Numquid tale est ieiúnium quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? Numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? Numquid istud vocábis ieiúnium, et diem acceptábilem Dómino?
Nonne hoc est magis ieiúnium quod elégi: Dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes, dimítte eos qui confrácti sunt líberos, et omne onus dirúmpe. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam; cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris.
Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet, clamábis, et dicet: "Ecce adsum".
Si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum, et loqui quod non prodest; cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies.
Et réquiem tibi dabit Dóminus semper; et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit, et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum, cuius non defícient aquæ. Et ædificabúntur in te desérta sæculórum; fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis ædificátor sépium, avértens sémitas in quiétem".


Cf. Is 58, 6. 7. 9; Mt 25, 31. 34. 35

R. Hoc est ieiúnium quod elégi, dicit Dóminus: Frángere esuriénti panem tuum, et egénos vagósque indúcere in domum. * Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.
V. Cum vénerit Fílius hóminis, dicet his qui a dextris eius erunt: Veníte, esurívi enim et dedístis mihi manducáre. R. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.



Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios
(Cap. 7, 4 - 8, 3; 8, 5 - 9, 1; 13, 1-4; 19, 2:
Funk 1, 71-73. 77-79. 87)


Pænitemini

Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur, et cognoscámus quam pretiósus sit Deo et Patri eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.
Perveniámus ad omnes mundi ætátes et discámus quod in omni generatióne, voléntibus ad ipsum convérti, Dóminus pæniténtiæ locum concésserit. Noe pæniténtiæ præco fuit, et qui ei obtemperárunt, salváti sunt. Ionas Ninivítis excídium prædicávit; illi autem, peccatórum pæniténtiam agéntes, précibus Deum placárunt et salútem consecúti sunt, licet aliéni a Deo essent.
Divínæ grátiæ minístri, Spíritu Sancto affláti, de pæniténtia locúti sunt. Ipse étiam rerum ómnium Dóminus cum iuraménto de pæniténtia locútus est: Vivo, inquit Dóminus, nolo mortem peccatóris sicut pæniténtiam, addens ínsuper dictum egrégium: Resipíscite, domus Israel, ab iniquitáte vestra. Dic fíliis pópuli mei: Si peccáta vestra a terra ad cælum usque pertíngant, si cocco rubrióra et cilício nigrióra fúerint, et ad me ex toto corde convérsi fuéritis et dixéritis: Pater; tamquam pópulo sancto aurem vobis præbébo.
Volens, ígitur, omnes diléctos suos pæniténtiæ fíeri partícipes, effátum illud omnipoténti sua voluntáte roborávit.
Quare magníficæ eius et gloriósæ voluntáti obsequámur, et, supplíciter misericórdiam et benignitátem eius implorántes, ad miseratiónes eius advolvámur et convertámur, relíctis vanis opéribus et contentióne et æmulatióne, quæ ad mortem ducit.
Húmiles ergo mente simus, fratres, fastum omnem et supérbiam et améntiam et iras deponéntes, et quod scriptum est faciámus; dicit enim Spíritus Sanctus: Non gloriétur sápiens in sapiéntia sua, nec fortis in fortitúdine sua, nec dives in divítiis suis, sed qui gloriátur, in Dómino gloriétur, quæeréndo illum et faciéndo ius et iustítiam, memória præcípue recoléntes sermónes Dómini Iesu, quos, æquitátem et longanimitátem docens, locútus est.
Sic enim dixit: Miserémini, ut misericórdiam consequámini; dimíttite, ut vobis dimittátur; prout fácitis, ita vobis fiet; sicut datis, ita vobis retribuétur; sicut iudicátis, ita iudicabímini; sicut benígni estis, ita benignitátem experiémini; qua mensúra metímini, eádem vobis mensurábitur.
Hoc præcépto et his mandátis stabiliámus nos ipsos, ut in obœdiéntia sanctórum eloquiórum eius cum omni humilitáte semper ambulémus. Dicit enim verbum sanctum: Super quem respíciam, nisi super húmilem et quiétum et treméntem sermónes meos?
Quare multórum magnorúmque et illústrium factórum partícipes facti, recurrámus ad pacis scopum nobis ab inítio tráditum, et totíus mundi Paréntem et Creatórem diligénter intueámur atque illíus magníficis et exsuperántibus donis pacis et benefíciis fírmiter adhæreámus.


Is 55, 7; Ioel 2, 13; cf. Ez 33, 11

R. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius; * Quia benígnus et miséricors est, et placábilis super malítia, Dóminus Deus noster.
V. Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat. R. Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia, Dóminus Deus noster.



Orémus. Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)