Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 10 martii A.D. 2019
Hebdomada I psalterii
DOMINICA I QUADRAGESIMÆ

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.


Ant. 1 Dóminum Deum tuum adorábis et illi soli sérvies.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminum Deum tuum adorábis et illi soli sérvies.

Ant. 2 Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.

Psalmus 113 A
Israel ex Ægypto liberatur
Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægypto, qui huic sæculo renuntiastis (S. Augustinus)

In éxitu Israel de Ægýpto, *
domus Iacob de pópulo bárbaro,
factus est Iuda sanctuárium eius, *
Israel potéstas eius.
Mare vidit et fugit, *
Iordánis convérsus est retrórsum;
montes saltavérunt ut aríetes, *
et colles sicut agni óvium.
Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?
Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
et colles, sicut agni óvium?
A fácie Dómini, contremísce, terra, *
a fácie Dei Iacob;
qui convértit petram in stagna aquárum, *
et sílicem in fontes aquárum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.

Ant. 3 Ecce ascéndimus Ierosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt de Fílio hóminis.

Canticum (1 Petr 2, 21-24)
De passione voluntaria servi Dei, Christi

Christus passus est pro nobis †
vobis relínquens exémplum, *
ut sequámini vestígia eius;
qui peccátum non fecit, *
nec invéntus est dolus in ore eius;
qui cum maledicerétur, non maledicébat, †
cum paterétur, non comminabátur, *
tradébat autem iudicánti se iniúste;
qui peccáta nostra ipse pértulit *
in córpore suo super lignum,
ut, peccátis mórtui, iustítiæ vivámus: *
cuius livóre sanáti estis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce ascéndimus Ierosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt de Fílio hóminis.


Cf. 1 Cor 9, 24-25

Hi, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum. Sic cúrrite ut comprehendátis. Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet; et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant, nos autem incorrúptam.



V.  Atténde, Dómine, et miserére, * Quia peccávimus tibi.
R.  Atténde, Dómine, et miserére, / Quia peccávimus tibi.
V.  Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R.  Quia peccávimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Atténde, Dómine, et miserére, / Quia peccávimus tibi.


Lc 1, 46-55

Ant. Consummáta omni tentatióne, diábolus recéssit ab illo, usque ad tempus.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Consummáta omni tentatióne, diábolus recéssit ab illo, usque ad tempus.



Laus Deo Patri, qui pópulum electiónis e sémine incorruptíbili renásci vóluit per Verbum suum, quod manet in ætérnum. Ei pie supplicémus:
Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.

Audi, miséricors Deus, supplicatiónes, quas pro cuncto pópulo tuo deférimus,
- ut desíderet se tuo pótius verbo quam cibo satiáre corpóreo.
Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.

Doce nos gentem nostram et cunctos hómines sine discrímine vere et efficáciter amáre,
- eósque in pace et bono semper ædificáre.
Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.

Réspice omnes per baptísmum regenerándos,
- ut domum spiritálem, tamquam lápides vivi, tibi constítuant.
Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.

Qui, per Ionam prædicántem, Ninivítas ad pæniténtiam excitásti,
- verbo tuo peccatórum corda convérte propítius.
Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.

Tríbue moriéntibus in spe Christo iúdici occúrrere,
- tuíque aspéctu in ætérnum gaudére.
Propítius esto, Dómine, pópulo tuo.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Concéde nobis, omnípotens Deus, ut, per ánnua quadragesimális exercítia sacraménti, et ad intellegéndum Christi proficiámus arcánum, et efféctus eius digna conversatióne sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)