Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 16 martii A.D. 2019
Hebdomada II psalterii
DOMINICA II QUADRAGESIMÆ

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.


Ant. 1 Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Psalmus 118, 105-112
XIV (Nun)
Meditatio verbi Domini in lege
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem (Io 15, 12)

Lucérna pédibus meis verbum tuum, *
et lumen sémitis meis.
Iurávi et státui *
custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
Humiliátus sum usquequáque, Dómine; *
vivífica me secúndum verbum tuum.
Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, *
et iudícia tua doce me.
Anima mea in mánibus meis semper, *
et legem tuam non sum oblítus.
Posuérunt peccatóres láqueum mihi, *
et de mandátis tuis non errávi.
Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, *
quia exsultátio cordis mei sunt.
Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas *
in ætérnum, in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Ant. 2 Resplénduit fácies eius sicut sol, vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix.

Psalmus 15
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus mortis (Act 2, 24)

Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te".
In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
Multiplicántur dolóres eórum *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Resplénduit fácies eius sicut sol, vestiménta autem eius facta sunt alba sicut nix.

Ant. 3 Móyses et Elías dicébant excéssum eius, quem completúrus erat in Ierúsalem.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Móyses et Elías dicébant excéssum eius, quem completúrus erat in Ierúsalem.


2 Cor 6, 1-4a

Exhortámur vos ne in vácuum grátiam Dei recipiátis - ait enim: "Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te". Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis. Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes nosmetípsos sicut Dei minístros.



V.  Atténde, Dómine, et miserére, * Quia peccávimus tibi.
R.  Atténde, Dómine, et miserére, / Quia peccávimus tibi.
V.  Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R.  Quia peccávimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Atténde, Dómine, et miserére, / Quia peccávimus tibi.


Lc 1, 46-55

Ant. Facta est, dum oráret Iesus, spécies vultus eius áltera et vestítus eius albus refúlgens. Et ecce duo viri loquebántur cum illo, et erant Móyses et Elías.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Facta est, dum oráret Iesus, spécies vultus eius áltera et vestítus eius albus refúlgens. Et ecce duo viri loquebántur cum illo, et erant Móyses et Elías.



Magnificémus Deum, cui cura est de ómnibus. Eum invocémus, dicéntes:
Da, Dómine, salútem redémptis.

Deus, dator múnerum et fons veritátis, reple donis tuis collégium episcopórum,
- et fidéles, iis concréditos, serva in Apostolórum doctrína.
Da, Dómine, salútem redémptis.

Caritátem tuam infúnde ómnibus, qui de uno pane vitæ commúnicant,
- quo arctióre unitáte fruántur in córpore Fílii tui.
Da, Dómine, salútem redémptis.

Véterem hóminem cum áctibus suis nos exspoliáre concéde,
- et Christum Fílium tuum novum indúere hóminem.
Da, Dómine, salútem redémptis.

Concéde, ut omnes per pæniténtiam peccatórum suórum véniam obtíneant,
- et supérnæ fiant Christi tui satisfactiónis partícipes.
Da, Dómine, salútem redémptis.

Fac ut in pace tua defúncti te sine fine laudent in cælo,
- ubi et nos te in ævum celebratúros sperámus.
Da, Dómine, salútem redémptis.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre præcepísti, verbo tuo intérius nos páscere dignéris, ut, spiritáli purificáto intúitu, glóriæ tuæ lætémur aspéctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)