Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 22 martii A.D. 2020
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA IV QUADRAGESIMÆ - LÆTARE

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Audi, benígne Cónditor,
nostras preces cum flétibus,
sacráta in abstinéntia
fusas quadragenária.

Scrutátor alme córdium,
infírma tu scis vírium;
ad te revérsis éxhibe
remissiónis grátiam.

Multum quidem peccávimus,
sed parce confiténtibus,
tuíque laude nóminis
confer medélam lánguidis.

Sic corpus extra cónteri
dona per abstinéntiam,
ieiúnet ut mens sóbria
a labe prorsus críminum.

Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.


Ant. 1 Ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipse est qui constitútus est a Deo iudex vivórum et mortuórum.

Ant. 2 Iucúndus homo, qui miserétur in Dómino: non commovébitur in ætérnum.

Psalmus 111
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9)

Beátus vir qui timet Dóminum, *
in mandátis eius cupit nimis.
Potens in terra erit semen eius, *
generátio rectórum benedicétur.
Glória et divítiæ in domo eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
miséricors et miserátor et iustus.
Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat, †
dispónet res suas in iudício, *
quia in ætérnum non commovébitur.
In memória ætérna erit iustus, *
ab auditióne mala non timébit.
Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
confirmátum est cor eius, non timébit, *
donec despíciat inimícos suos.
Distríbuit, dedit paupéribus; †
iustítia eius manet in sæculum sæculi, *
cornu eius exaltábitur in glória.
Peccátor vidébit et irascétur, †
déntibus suis fremet et tabéscet. *
Desidérium peccatórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iucúndus homo, qui miserétur in Dómino: non commovébitur in ætérnum.

Ant. 3 Quæ prænuntiávit Deus per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit.

Canticum (1 Petr 2, 21-24)
De passione voluntaria servi Dei, Christi

Christus passus est pro nobis †
vobis relínquens exémplum, *
ut sequámini vestígia eius;
qui peccátum non fecit, *
nec invéntus est dolus in ore eius;
qui cum maledicerétur, non maledicébat, †
cum paterétur, non comminabátur, *
tradébat autem iudicánti se iniúste;
qui peccáta nostra ipse pértulit *
in córpore suo super lignum,
ut, peccátis mórtui, iustítiæ vivámus: *
cuius livóre sanáti estis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quæ prænuntiávit Deus per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit.


Cf. 1 Cor 9, 24-25

Hi, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum. Sic cúrrite ut comprehendátis. Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet; et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant, nos autem incorrúptam.



V.  Atténde, Dómine, et miserére, * Quia peccávimus tibi.
R.  Atténde, Dómine, et miserére, / Quia peccávimus tibi.
V.  Exáudi, Christe, supplicántum preces.
R.  Quia peccávimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Atténde, Dómine, et miserére, / Quia peccávimus tibi.


Lc 1, 46-55

Ant. A sæculo non est audítum quia quis apéruit óculos cæci nati, nisi Christus Fílius Dei.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. A sæculo non est audítum quia quis apéruit óculos cæci nati, nisi Christus Fílius Dei.



Grátias Christo, cápiti et magístro nostro, semper agámus, qui venit ministráre et ómnibus benefácere. Ideo humíliter fidentérque ab eo petámus:
Vísita, Dómine, famíliam tuam.

Adésto, Dómine, epíscopis et presbýteris Ecclésiæ tuæ, qui munus tuum cápitis et pastóris partícipant,
- ut per te ad Patrem omnes addúcant.
Vísita, Dómine, famíliam tuam.

Angelus tuus iter agéntes comitétur,
- ut omnes ánimæ corporísque insídias devítent.
Vísita, Dómine, famíliam tuam.

Doce nos homínibus ministráre,
- ut te imitémur, qui venísti ministráre, non ministrári.
Vísita, Dómine, famíliam tuam.

Fac ut in omni humána communitáte frater adiuvétur a fratre,
- ut sint, te astánte, quasi cívitas firma.
Vísita, Dómine, famíliam tuam.

Miséricors esto univérsis defúnctis,
- eósque in lumen vultus tui admítte.
Vísita, Dómine, famíliam tuam.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui per Verbum tuum humáni géneris reconciliatiónem mirabíliter operáris, præsta, quæsumus, ut pópulus christiánus prompta devotióne et álacri fide ad ventúra sollémnia váleat festináre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)