Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 25 martii A.D. 2020
IN ANNUNTIATIONE DOMINI
Sollemnitas

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Iam cæca vis mortálium
vénerans inánes nænias,
vel æra vel saxa álgida
vel ligna credébat Deum.

Hæc dum sequúntur pérfidi,
prædónis in ius vénerant
et mancipátam fúmido
vitam baráthro immérserant.

Stragem sed istam non tulit
Christus cadéntum géntium;
impúne ne forsan sui
Patris períret fábrica,

Mortále corpus índuit
ut, excitáto córpore,
mortis caténam frángeret
hominémque portáret Patri.

Hic ille natális dies,
quo te Creátor árduus
spirávit et limo índidit,
Sermóne carnem glútinans.

O quanta rerum gáudia
alvus pudíca cóntinet,
ex qua novéllum sæculum
procédit et lux áurea!

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Quando advénit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)

Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius: †
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, †
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Quando advénit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Ant. 2 Ingrédiens mundum, dicit: Corpus aptásti mihi; ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)

Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis, †
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius, †
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ingrédiens mundum, dicit: Corpus aptásti mihi; ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

Ant. 3 In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit in mundum, ut vivámus per eum.

Psalmus 44
Regis nuptiæ
Ecce Sponsus venit, exite obviam ei (Mt 25, 6)

Eructávit cor meum verbum bonum, †
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime; *
splendóre tuo et ornátu tuo próspere procéde;
currum ascénde propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam. *
Et sagittábit pro te mirabíliter déxtera tua:
sagíttæ tuæ acútæ †
- pópuli sub te cadent - *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua, *
e dómibus ebúrneis chordæ delectavérunt te.
Fíliæ regum inter honorátas tuas; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Audi, fília, et vide, †
et inclína aurem tuam, *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam, *
quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fíliæ Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi *
in ætérnum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit in mundum, ut vivámus per eum.

V. Verbum caro factum est.
R. Et habitávit in nobis.



De libro primo Chronicórum
17, 1-15

Vaticinium de filio David

Cum autem habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: "Ecce ego hábito in domo cédrina, arca autem fœderis Dómino sub péllibus est". Et ait Nathan ad David: "Omnia quæ in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est".
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dícens: "Vade, et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum; neque enim mansi in domo, ex eo témpore quo edúxi Israel usque ad diem hanc, sed fui semper mutans loca tabernáculi, et in tentório manens cum omni Israel. Numquid locútus sum saltem uni iúdicum Israel, quibus præcéperam ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam?
Nunc ítaque, sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israel; et fui tecum quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te, fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum qui celebrántur in terra. Et dedi locum pópulo meo Israel; plantábitur et habitábit in eo et ultra non commovébitur, nec fílii iniquitátis átterent eos sicut a princípio, ex diébus quibus dedi iúdices pópulo meo Israel, et humiliávi univérsos inimícos tuos.
Annúntio ergo tibi quod ædificatúrus sit tibi Dóminus domum. Cumque impléveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis, et stabíliam regnum eius. Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium eius usque in ætérnum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium; et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo qui ante te fuit. Et státuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempitérnum, et thronus eius erit firmíssimus in perpétuum".
Iuxta ómnia verba hæc et iuxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David.


Cf. Lc 1, 26-32

R. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph, núntians ei verbum; expavéscit Virgo de lúmine. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum; * Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
V. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. R. Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.



Ex Epístolis sancti Leónis Magni papæ
(Epist. 28 ad Flavianum, 3-4: PL 54, 763-767)

Sacramentum reconciliationis nostræ

Suscépta est a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad resolvéndum condiciónis nostræ débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, ut, quod nostris remédiis congruébat, unus atque idem mediátor Dei et hóminum, homo Iesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex áltero.
In íntegra ergo veri hóminis perfectáque natúra verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dícimus, quæ in nobis ab inítio Creátor cóndidit, et quæ reparánda suscépit.
Nam illa quæ decéptor íntulit, et homo decéptus admísit, nullum habuérunt in Salvatóre vestígium. Nec, quia communiónem humanárum súbiit infirmitátum, ídeo nostrórum fuit párticeps delictórum.
Assúmpsit formam servi sine sorde peccáti, humána augens, divína non mínuens: quia exinanítio illa, qua se invisíbilis visíbilem præbuit, et Creátor ac Dóminus ómnium rerum unus vóluit esse mortálium, inclinátio fuit miseratiónis, non deféctio potestátis. Proínde, qui manens in forma Dei fecit hóminem, idem in forma servi factus est homo.
Ingréditur ergo hæc mundi ínfirma Fílius Dei, de cælésti sede descéndens, et a patérna glória non recédens, novo órdine, nova nativitáte generátus.
Novo órdine, quia, invisíbilis in suis, visíbilis factus est in nostris; incomprehensíbilis, vóluit comprehéndi; ante témpora manens, esse cœpit ex témpore; universitátis Dóminus servílem formam, obumbráta maiestátis suæ immensitáte, suscépit; impassíbilis Deus non dedignátus est homo esse passíbilis, et immortális mortis légibus subiacére.
Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitáte mendácium, dum ínvicem sunt et humílitas hóminis et altitúdo Deitátis.
Sicut enim Deus non mutátur miseratióne, ita homo non consúmitur dignitáte. Agit enim útraque forma, cum alteríus communióne, quod próprium est: Verbo scílicet operánte quod Verbi est, et carne exsequénte quod carnis est.
Unum horum corúscat miráculis, áliud succúmbit iniúriis. Et sicut Verbum ab æqualitáte patérnæ glóriæ non recédit, ita caro natúram nostri géneris non relínquit.
Unus enim idémque est, quod sæpe dicéndum est, vere Dei Fílius, et vere hóminis fílius. Deus per id quod in princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo per id quod Verbum caro factum est, et habitávit in nobis.



R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem. * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.
V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum; efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. R. Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quæsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse confórmes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)