Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 14 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropæo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde læserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Psalmus 103
Hymnus ad Dominum creatorem
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova (2 Cor 5, 17)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino; *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter.
Maiestátem et decórem induísti, *
amíctus lúmine sicut vestiménto.
Exténdens cælum sicut velum; *
qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
Qui facis ángelos tuos spíritus, *
et minístros tuos ignem uréntem.
Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sæculum sæculi.
Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ.
Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formidábunt.
Ascéndunt in montes et descéndunt in valle *
in locum quem statuísti eis.
Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converéntur operíre terram.
Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra et vinum lætíficans cor hóminum.

II

Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
Prodúcis fenum iuméntis, *
et herbam servitút hómini.
Edúcens panem de terra, *
et vinum quod lætíficat cor hóminis.
Exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat.
Saturabúntur ligna Dómini, *
et cedri Líbani quas plantávit.
Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus.
Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quærant a Deo escam sibi.
Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
Exit homo ad opus suum, *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Dóminus panem de terra et vinum lætíficans cor hóminum.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona.

III

Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine: †
ómnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
Hoc mare magnum et spatiósum et latum, †
illic reptília quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis.
Illic naves pertransíbunt, *
Levíathan quem formásti ad ludéndum cum eo.
Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
Averténte autem te fáciem, turbabúntur, †
áuferes spíritum eórum, et defícient, *
et in púlverem suum reverténtur.
Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ.
Sit glória Dómini in sæculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
Qui réspicit terram, et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vero delectábor in Dómino.
Defíciant peccatóres a terra, †
et iníqui ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.



De Epístola ad Hebræos
10, 1-18

Sanctificatio nostra per Christi oblationem

Fratres: Umbram habens lex futurórum bonórum, non ipsam imáginem rerum, per síngulos annos eísdem ipsis hóstiis, quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere; alióquin cessássent offérri, ídeo quod nullam habérent ultra consciéntiam peccáti cultóres semel mundáti; sed in ipsis commemorátio peccatórum per síngulos annos fit; impossíbile enim est sánguine taurórum et hircórum auférri peccáta.
Ideo ingrédiens mundum dicit: "Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt, tunc dixi: «Ecce vénio; in cápite libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam»".
Supérius dicens quia "hóstias et oblatiónes et holocautómata pro peccáto noluísti, nec plácita sunt tibi (quæ secúndum legem offerúntur), tunc dixi: «Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam»"; aufert primum, ut sequens státuat. In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Iesu Christi semel.
Et omnis quidem sacérdos præsto est cotídie minístrans et eásdem sæpe ófferens hóstias, quæ numquam possunt auférre peccáta; hic autem unam pro peccátis ófferens hóstiam, in sempitérnum sedet in déxtera Dei, de cétero exspéctans donec ponántur inimíci eius scabéllum pedum eius: una enim oblatióne consummávit in sempitérnum sanctificátos.
Contestátur autem nos et Spíritus Sanctus. Postquam enim dixit: "Hoc autem testaméntum quod testábor ad illos post dies illos", dicit Dóminus, "dando leges meas in córdibus eórum, et in méntibus eórum superscríbam eas, et peccatórum et iniquitátum eórum iam non recordábor ámplius". Ubi autem horum remíssio, iam non est oblátio pro peccáto.


Cf. Hebr 10, 5-7. 4 (Ps 39, 7-8)

R. Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocaustómata pro peccáto non tibi placuérunt, tunc dixi: * Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.
V. Impossíbile est sánguine taurórum et hircórum auférri peccáta; ídeo Christus ingrédiens mundum dicit: R. Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.



Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi
(Oratio 9 in ramos palmarum: PG 97, 990-994)

Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel

Veníte, paritérque ascendéntes ad montem Olivárum, Christo hódie ex Bethánia reverténti, atque ad venerábilem illam beatámque passiónem, sua ipsi sponte, ut nostræ salútis sacraménto finem impónat, procedénti occurrámus.
Venit ítaque iter sponte versus Ierúsalem fáciens, qui e cælis nostri causa descéndit, ut nos in ínfimis iacéntes una secum exaltáret, ut Scriptúra expónit, supra omnem principátum et potestátem et virtútem et omne nomen quod nominátur.
Venit autem, non velut glóriam óccupans, fastúque et pompa. Non conténdet, inquit, neque clamábit, neque áliquis áudiet vocem eius; sed erit mansuétus et húmilis, vili hábitu et apparátu adornáto ingréssu.
Age ítaque, una étiam cum festinánte ad passiónem currámus, eósque imitémur qui óbviam processérunt. Non ita ut ramos olívæ aulæaque et suppellectília, utve spátulas e palmis ei sternámus in via; sed ut nos ipsi, quantum póssumus, humiliáto ánimo, rectáque mente et propósito substernámus, ut suscipiámus Verbum illud véniens, capiatúrque nobis Deus, qui nusquam capi potest.
Gaudet enim, quod se ita nobis exhibúerit mansuétum, qui est mansuétus, ascendítque super occásum ínfimæ nostræ vilitátis, ut veníret ac nobíscum consuetúdinem habéret, suáque ad nos cognatióne ad se ipse subvéheret et redúceret.
Qui, licet conspersiónis nostræ primítiis ac delibatióne illa, super cælum cæli ad oriéntem ascendísse dícitur, própriæ árbitror glóriæ ac deitátis; haud tamen dimissúrus est, qua est in humánum genus propensióne, donec, humánam natúram a glória in glóriam ab ínfimis terræ élevans, una secum sublímem effécerit.
Sic ipsi nos Christo substravérimus, non túnicas aut ramos inánimes, fruticúmque strámina, cibo virórem amitténtem matériam, et ad paucas horas óculos recreántem; verum eius grátiam, seu ipsum totum indúti: Quotquot enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis; eius nos pédibus, tunicárum instar strati, explicémus.
Velut autem qui prius peccáto coccínei, detergénte salutári baptísmo, póstmodum ad lanæ candórem pervenérimus, ne iam spátulas e palmis, sed victóriæ præmia victóri mortis offerámus.
Dicámus et nos in dies síngulos sacram illam vocem cum púeris, quatiéntes spiritáles ánimæ ramos: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, Rex Israel.


Cf. Io 12, 12. 13; Mt 21, 8. 9

R. Cum audísset pópulus, quia Iesus venit Ierosólymam, exiérunt óbviam ei. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via; álii ramos de arbóribus sternébant, et clamábant: * Hosánna Fílio David, benedíctus qui venit in nómine Dómini.
V. Turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, voce magna clamábant: R. Hosánna Fílio David, benedíctus qui venit in nómine Dómini.



Orémus. Omnipotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)