Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 16 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria tertia

Completorium



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.


Christe, qui, splendor et dies,
noctis tenébras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prædicans,

Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Non abscóndas fáciem tuam a me, quia in te sperávi.

Psalmus 142, 1-11
In angustiis oratio
Non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi (Gal 2, 16)

Dómine, exáudi oratiónem meam, †
áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
exáudi me in tua iustítia.
Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
contrívit in terra vitam meam, *
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sæculo.
Et anxiátus est in me spíritus meus, *
in médio mei obríguit cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, †
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
in factis mánuum tuárum recogitábam.
Expándi manus meas ad te, *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Dómine; *
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me, *
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam in qua ámbulem, *
quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis, *
Dómine, ad te confúgi.
Doce me fácere beneplácitum tuum, *
quia Deus meus es tu. *
Spíritus tuus bonus dedúcat me in terram rectam; *
propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me;
in iustítia tua *
edúces de tribulatióne ánimam meam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Non abscóndas fáciem tuam a me, quia in te sperávi.


1 Petr 5, 8-9a

Sóbrii estóte, vigiláte. Adversárius vester Diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quærens quem dévoret. Cui resístite fortes fide.


RESPONSORIUM BREVE

R.   In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.
R.   Redemísti nos, Dómine Deus veritátis.
V.   Comméndo spíritum meum.
R.   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V.   In manus tuas, Dómine, / Comméndo spíritum meum.


Lc 2, 29-32

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace;
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum:
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.


Oremus. Noctem istam, quæsumus, Dómine, benígnus illúmina, et ita fac in pace nos tuos fámulos obdormíre, ut læti ad novi diéi claritátem in tuo nómine suscitémur. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.


Ave, Regína cælórum,
ave, Dómina angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gaude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.


 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)