Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 16 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria tertia

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Discérne causam meam, Dómine; ab hómine iníquo et dolóso érue me.

Psalmus 42
Desiderium templi
Ego lux in mundum veni (Io 12, 46)

Iúdica me, Deus, †
et discérne causam meam de gente non sancta; *
ab hómine iníquo et dolóso érue me.
Quia tu es Deus refúgii mei; †
quare me reppulísti, *
et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
Emítte lucem tuam et veritátem tuam; *
ipsa me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
Et introíbo ad altáre Dei, †
ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ. *
Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus.
Quare tristis es, ánima mea, *
et quare conturbáris in me?
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
salutáre vultus mei et Deus meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Discérne causam meam, Dómine; ab hómine iníquo et dolóso érue me.

Ant. 2 Iudicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ, Dómine Deus meus.

Canticum (Is 38, 10-14. 17-20)
Moribundi angores, sanati lætitia
Ego sum vivus et fui mortuus... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18)

Ego dixi: "In dimídio diérum meórum *
vadam ad portas ínferi";
quæsívi resíduum annórum meórum. *
Dixi: "Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,
aspíciam hóminem ultra *
et habitatórem quiétis".
Generátio mea abláta est et convolúta est a me *
quasi tabernáculum pastórum;
præcísa est velut a texénte vita mea: †
dum adhuc ordírer, succídit me. *
De mane usque ad vésperam fínies me.
Sperábam usque ad mane, †
quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea; *
de mane usque ad vésperam fínies me.
Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, *
meditábor ut colúmba;
aítenuáti sunt óculi mei, *
suspiciéntes in excélsum.
Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; *
proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
Quia non inférnus confitébitur tibi, †
neque mors laudábit te, *
non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
Dómine, salvum me fac, †
et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iudicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, defénsor vitæ meæ, Dómine Deus meus.

Ant. 3 Iustificábit iustus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit.

Psalmus 64
Sollemnis gratiarum actio
In Sion intellege cælicam civitatem (Origenes)

Te decet hymnus, Deus, in Sion; *
et tibi reddétur votum in Ierúsalem.
Qui audis oratiónem, *
ad te omnis caro véniet propter iniquitátem.
Etsi prævaluérunt super nos impietátes nostræ, *
tu propitiáberis eis.
Beátus quem elegísti et assumpsísti, *
inhabitábit in átriis tuis.
Replébimur bonis domus tuæ, *
sanctitáte templi tui.
Mirabíliter in æquitáte exáudies nos, Deus salútis nostræ, *
spes ómnium fínium terræ et maris longínqui.
Firmans montes in virtúte tua, *
accínctus poténtia.
Compéscens sónitum maris, sónitum flúctuum eius *
et tumúltum populórum.
Et timébunt qui hábitant términos terræ a signis tuis; *
éxitus oriéntis et occidéntis delectábis.
Visitásti terram, et inebriásti eam; *
multiplicásti locupletáre eam.
Flumen Dei replétum est aquis; †
parásti fruménta illórum, *
quóniam ita parásti eam.
Sulcos eius írrigans, glebas eius complánans; *
ímbribus emóllis eam, benedícis gérmini eius.
Coronásti annum benignitáte tua, *
et vestígia tua stillábunt pinguédinem.
Stillábunt páscua desérti, *
et exsultatióne colles accingéntur.
Indúta sunt óvibus prata, †
et valles abundábunt fruménto; *
clamábunt, étenim hymnum dicent.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iustificábit iustus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit.


Zac 12, 10-11a

Effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum, et aspícient ad me. Quem confixérunt, plangent quasi planctu super unigénitum, et dolébunt super eum ut doléri solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem.



V.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.
R.  Redemísti nos, Dómine, / In sánguine tuo.
V.  Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne.
R.  In sánguine tuo.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.


Lc 1, 68-79

Ant. Clarífica me, Pater, apud temetípsum, claritáte quam hábui, priúsquam mundus fíeret.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Clarífica me, Pater, apud temetípsum, claritáte quam hábui, priúsquam mundus fíeret.



Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit, implorémus:
Dómine, miserére nostri.

Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
- perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
- sana vúlnera nostra.
Dómine, miserére nostri.

Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
- fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
- nobis peccatóribus ignósce.
Dómine, miserére nostri.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)