Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 16 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria tertia

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Pange, lingua, gloriósi
prœlium certáminis,
et super crucis tropæo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde læserat.

Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5, 5)

I

Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Quóniam tamquam fenum velóciter aréscent, *
et quemádmodum herba virens décident.
Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui.
Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
et edúcet quasi lumen iustítiam tuam, *
et iudícium tuum tamquam merídiem.
Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo qui prosperátur in via sua, *
in hómine qui molítur insídias.
Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum.
Quóniam qui malignántur exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.
Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
Mansuéti autem hereditábunt terram, *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

Insidiábitur peccátor iusto, *
et stridébit super eum déntibus suis.
Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius.
Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
Gládius eórum intret in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringátur.
Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas;
quóniam brácchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus.
Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
Non confundéntur in témpore malo, *
et in diébus famis saturabúntur.
Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient.
Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur.
A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
Cum cecíderit non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius.
Iúnior fui, et sénui, †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quærens panem.
Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit.
Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sæculum sæculi.
Quia Dóminus amat iudícium, *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
Iusti autem hereditábunt terram, *
et inhabitábunt in sæculum sæculi super eam.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
Consíderat peccátor iustum, *
et quærit mortificáre eum;
Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
Vidi ímpium superexaltátum, *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
et transívi, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus.
Obsérva innocéntem, et vide rectum, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos, †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Cum exaltátus fúero a terra.
R. Omnia traham ad meípsum.



De Epístola ad Hebræos
12, 1-13

Christo duce ad certamen curramus

Fratres: Tantam habéntes impósitam nubem téstium, deponéntes omne pondus et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera sedis Dei sedet. Recogitáte enim eum, qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes. Nondum enim usque ad sánguinem restitístis advérsus peccátum repugnántes.
Et oblíti estis consolatiónis quæ vobis tamquam fíliis lóquitur, dicens: "Fili mi, noli neglégere disciplínam Dómini, neque fatigéris dum ab eo argúeris; quem enim díligit Dóminus castígat, flagéllat autem omnem fílium quem récipit".
In disciplína perseveráte; tamquam fíliis vobis offert se Deus: quis enim fílius quem non córripit pater? Quod si extra disciplínam estis, cuius partícipes facti sunt omnes, ergo adúlteri et non fílii estis.
Deínde patres quidem carnis nostræ eruditóres habúimus, et reverebámur eos; non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum et vivémus? Et illi quidem in témpore paucórum diérum, secúndum voluntátem suam erudiébant nos; hic autem ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem eius.
Omnis autem disciplína in præsénti quidem vidétur non esse gáudii, sed mæróris; póstea autem fructum pacatíssimum exercitátis per eam reddet iustítiæ. Propter quod remíssas manus et solúta génua erígite, et gressus rectos fácite pédibus vestris, ut non cláudicans quis erret, magis autem sanétur.


Cf. Hebr 12, 2; Phil 2, 8a

R. Auctor fídei et consummátor lesus, pro gáudio sibi propósito, sustínuit crucem, confusióne contémpta, * Atque in déxtera throni Dei sedet.
V. Humiliávit semetípsum, factus obœdiens usque ad mortem. R. Atque in déxtera throni Dei sedet



E Libro sancti Basilíi epíscopi De Spíritu Sancto
(Cap. 15, 35: PG 32, 127-130)

Una est pro mundo mors, et una ex mortuis resurrectio

Dei ac Servatóris nostri circa hóminem dispensátio revocátio est a lapsu, reditúsque ad Dei familiaritátem ab alienatióne quam indúxit inobœdiéntia. Hanc ob causam, advéntus Christi in carne, evangélicæ conversatiónis formæ, afflictiónes, crux, sepultúra, resurréctio, ut homo qui salvus fit per imitatiónem Christi, véterem illam filiórum adoptiónem recípiat.
Itaque necessárium est ad vitæ perfectiónem Christum imitári, non solum in exémplis, quæ in vita demonstrávit, lenitátis, humilitátis ac patiéntiæ, verum étiam ipsíus mortis, sicut Paulus ait Christi imitátor: Conformátus morti eius, si modo pervéniam ad resurrectiónem ex mórtuis.
Quómodo ígitur fit, ut simus in similitúdine mortis eius? Consepúlti cum illo per baptísma. Quis ígitur est modus sepultúræ, aut quis ex imitatióne fructus? Primum quidem necésse est vitæ prióris sériem interrúmpi. Id autem nemo potest cónsequi, nisi natus dénuo, iuxta Dómini vocem; síquidem regenerátio, uti ipsum étiam nomen declárat, alteríus vitæ inítium est. Quare ántequam álteram vitam incípias, opórtet prióri finem impónere. Quemádmodum enim in his qui stádii finem assecúti sese refléctunt, státio quædam et réquies inter contrárias motiónes interpónitur, sic et in mutatióne vitæ videbátur necessárium ut mors inter priórem et posteriórem vitam intercéderet, quæ et præcedéntia fíniat et inítium det sequéntibus.
Quómodo ígitur asséquimur descénsum ad ínferos? Christi sepultúram imitántes per baptísmum. Eórum enim qui baptizántur córpora, quodámmodo in aquis sepeliúntur. Proin depositiónem óperum carnis arcáno modo signíficat baptísmus, iuxta Apóstolum dicéntem: Circumcísi estis circumcisióne non facta manu, in exspoliatióne córporis carnis, in circumcisióne Christi, sepúlti cum illo in baptísmo. Ac baptísma quodam modo repúrgat ánimam a sórdibus, quæ ei a carnáli sensu accédunt, iuxta id quod scriptum est: Lavábis me, et super nivem dealbábor. Hanc ob causam unum nóvimus salutíferum baptísma; quandóquidem una est pro mundo mors et una ex mórtuis resurréctio, quarum figúra est baptísma.


Rom 6, 3. 5. 4a

R. Quicúmque baptizáti sumus in Christo Iesu, in mortem ipsíus baptizáti sumus. * Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus.
V. Consepúlti sumus cum illo per baptísmum in mortem. R. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)