Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 16 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria tertia

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Vexílla regis pródeunt,
fulget crucis mystérium,
quo carne carnis cónditor
suspénsus est patíbulo;

Quo, vulnerátus ínsuper
mucróne diro lánceæ,
ut nos laváret crímine,
manávit unda et sánguine.

Arbor decóra et fúlgida,
ornáta regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere!

Beáta, cuius brácchiis
sæcli pepéndit prétium;
statéra facta est córporis
prædam tulítque tártari.

Salve, ara, salve, víctima,
de passiónis glória,
qua vita mortem pértulit
et morte vitam réddidit!

O crux, ave, spes única!
hoc passiónis témpore
piis adáuge grátiam
reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, fove per sæcula. Amen.


Ant. 1 Contumélias et terróres passus sum ab eis, et Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis.

Psalmus 48
Vanitas divitiarum
Dives difficile intrabit in regnum cælorum (Mt 19, 23)

I

Audíte hæc, omnes gentes, *
áuribus percípite, omnes qui habitátis orbem.
Quique húmiles et viri nóbiles, *
simul in unum dives et pauper.
Os meum loquétur sapiéntiam, *
et meditátio cordis mei prudéntiam.
Inclinábo in parábolam aurem meam, *
apériam in psaltério ænígma meum.
Cur timébo in diébus malis, *
cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
Qui confídunt in virtúte sua, *
et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
Etenim seípsum non rédimet homo; *
non dabit Deo propitiatiónem suam.
Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
ad últimum defíciet, *
ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
simul insípiens et stultus períbunt, *
et relínquent aliénis divítias suas.
Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
comparátus est iuméntis quæ péreunt, *
et símilis factus est illis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Contumélias et terróres passus sum ab eis, et Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis.

Ant. 2 Líbera me, Dómine, et pone me iuxta te, et cuiúsvis manus pugnet contra me.

II

Hæc via illórum quorum fidúcia in semetípsis, *
et finis eórum qui cómplacent in ore suo.
Sicut óves in inférno pósiti sunt, *
mors depáscet eos;
descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
et figúra eórum erit in consumptiónem: *
inférnus habitáculum eórum.
Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
de manu ínferi vere suscípiet me.
Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo, *
et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia, *
neque descéndet cum eo glória eius.
Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
"Laudábunt te, quod benefecísti tibi";
tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
qui in ætérnum non vidébunt lumen.
Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
comparátus est iuméntis quæ péreunt, *
et símilis factus est illis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Líbera me, Dómine, et pone me iuxta te, et cuiúsvis manus pugnet contra me.

Ant. 3 Occísus es, Dómine, et redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum

Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Occísus es, Dómine, et redemísti nos Deo in sánguine tuo.


1 Cor 1, 27b-30

Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio.



V.  Adorámus te, Christe, * Et benedícimus tibi.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.
V.  Quia per crucem tuam redemísti mundum.
R.  Et benedícimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.


Lc 1, 46-55

Ant. Potestátem hábeo ponéndi ánimam meam, et íterum suméndi eam.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Potestátem hábeo ponéndi ánimam meam, et íterum suméndi eam.



Salvatórem humáni géneris, qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Humíliter postulémus:
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Redémptor noster, da nos passióni tuæ per pæniténtiam plénius adhærére,
- ut resurrectiónis glóriam consequámur.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Præsta, ut Matris tuæ, solatrícis afflictórum, protectiónem assequámur,
- mærentésque confortémur ea consolatióne, qua et ipsi a te confortámur.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Fidélibus concéde passiónis tuæ in ærúmnis suis esse partícipes,
- ut salutáre tuum in seípsis maniféstent.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Qui humiliásti teípsum, factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis,
- da servis tuis obœdiéntiam et patiéntiam.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Córpori claritátis tuæ defúnctos configuráre dignéris,
- nosque aliquándo eórum redde consórtes.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, da nobis ita domínicæ passiónis sacraménta perágere, ut indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)