Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 17 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria quarta

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi mánibus meis.

Psalmus 76
Operum Domini recordatio
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (2 Cor 4, 8)

Voce mea ad Dóminum clamávi; *
voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, †
manus meæ nocte expánsæ sunt, *
et non fatigántur.
Rénuit consolári ánima mea; †
memor sum Dei, et ingemísco, *
exérceor, et déficit spíritus meus.
Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei, *
turbátus sum et non sum locútus.
Cogitávi dies antíquos, *
et annos ætérnos in mente hábui.
Meditátus sum nocte cum corde meo, *
et exercitábar, et scopébat spíritus meus.
Numquid in ætérnum proíciet Deus, *
aut non appónet, ut complacítior sit adhuc?
Aut defíciet in finem misericórdia sua, *
cessábit verbum a generatióne in generatiónem?
Aut obliviscétur miseréri Deus, *
aut continébit in ira sua misericórdias suas?
Et dixi: "Hoc vulnus meum, *
mutátio déxteræ Excélsi".
Memor ero óperum Dómini, *
memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
Et meditábor in ómnibus opéribus tuis, *
et in adinventiónibus tuis exercébor.
Deus, in sancto via tua; *
quis deus magnus sicut Deus noster?
Tu es Deus qui facis mirabília, *
notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
Redemísti in brácchio tuo pópulum tuum, *
fílios Iacob et Ioseph.
Vidérunt te aquæ, Deus, †
vidérunt te aquæ, et doluérunt; *
étenim commótæ sunt abýssi.
Effudérunt aquas núbila, †
vocem dedérunt nubes, *
étenim sagíttæ tuæ tránseunt.
Vox tonítrui tui in rota; †
illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, *
commóta est et contrémuit terra.
In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis; *
et vestígia tua non cognoscúntur.
Deduxísti sicut oves pópulum tuum *
in manu Móysi et Aaron.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi mánibus meis.

Ant. 2 Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo.

Canticum (1 Sam 2, 1-10)
Humilium exsultatio in Deo
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53)

Exsultávit cor meum in Dómino, *
et exaltátum est cornu meum in Deo meo;
dilatátum est os meum super inimícos meos, *
quia lætáta sum in salutári tuo.
Non est sanctus, ut est Dóminus, †
neque enim est álius extra te, *
et non est fortis sicut Deus noster.
Nolíte multiplicáre loqui sublimia, *
gloriántes;
recédant vétera de ore vestro: †
quia Deus scientiárum Dóminus est, *
et ipsi præparántur cogitatiónes.
Arcus fórtium superátus est, *
et infírmi accíncti sunt róbore;
repléti prius pro pánibus se locavérunt, *
et famélici saturáti sunt;
donec stérilis péperit plúrimos, *
et quæ multos habébat fílios, infirmáta est.
Dóminus mortíficat et vivíficat, *
dedúcit ad ínferos et redúcit;
Dóminus páuperem facit et ditat, *
humíliat et súblevat.
Súscitat de púlvere egénum, *
et de stércore élevat páuperem,
ut sédeat cum princípibus, *
et sólium glóriæ téneat.
Dómini enim sunt cárdines terræ, *
et pósuit super eos orbem.
Pedes sanctórum suórum servábit, †
et ímpii in ténebris conticéscent, *
quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
Dóminum formidábunt adversárii eius, *
et super ipsos in cælis tonábit.
Dóminus iudicábit fines terræ, †
et dabit impérium Regi suo, *
et sublimábit cornu Christi sui.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo.

Ant. 3 Christus Iesus factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia et sanctificátio et redémptio.

Psalmus 96
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, exsúltet terra, *
læténtur ínsulæ multæ.
Nubes et calígo in circúitu eius, *
iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
Ignis ante ipsum præcédet, *
et inflammábit in circúitu inimícos eius.
Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
vidit et contrémuit terra.
Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
a fácie Dómini omnis terra.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
Confundántur omnes qui adórant sculptília, †
et qui gloriántur in simulácris suis. *
Adóráte eum omnes ángeli eius.
Audívit et lætáta est Sion, †
et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua, Dómine.
Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
nimis exaltátus es super omnes deos.
Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
de manu peccatóris liberábit eos.
Lux orta est iusto, *
et rectis corde lætítia.
Lætámini, iusti, in Dómino, *
et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Christus Iesus factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia et sanctificátio et redémptio.


Is 50, 5-7

Dóminus Deus apéruit mihi aurem; ego autem non rebellávi, retrórsum non ábii. Corpus meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus; fáciem meam non avérti ab increpántibus et sputis. Dóminus Deus auxiliátor meus; ídeo non sum confúsus, ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.



V.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.
R.  Redemísti nos, Dómine, / In sánguine tuo.
V.  Ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne.
R.  In sánguine tuo.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Redemísti nos, Dómine, * In sánguine tuo.


Lc 1, 68-79

Ant. Sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum óbtulit semetípsum immaculátum Deo, emúndat consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum óbtulit semetípsum immaculátum Deo, emúndat consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.



Christum salvatórem, qui per mortem et resurrectiónem suam nos redémit, implorémus:
Dómine, miserére nostri.

Qui Ierúsalem ascendísti ad passiónem subeúndam, ut intráres in glóriam,
- perduc Ecclésiam tuam in Pascha æternitátis.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in cruce exaltátus, láncea mílitis transfígi voluísti,
- sana vúlnera nostra.
Dómine, miserére nostri.

Qui crucem tuam árborem vitæ constituísti,
- fructus eiúsdem baptísmate renátis largíre.
Dómine, miserére nostri.

Qui, in ligno pendens, latróni pæniténti pepercísti,
- nobis peccatóribus ignósce.
Dómine, miserére nostri.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)