Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 17 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria quarta

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.

Palmæ et olívæ súrculos
cœtus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.

Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.

Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.

Psalmus 118, 57-64
VIII (Heth)

Pórtio mea Dóminus: *
dixi custodíre verba tua.
Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; *
miserére mei secúndum elóquium tuum.
Cogitávi vias meas, *
et convérti pedes meos in testimónia tua.
Festinávi et non sum morátus, *
ut custódiam præcépta tua.
Funes peccatórum circumpléxi sunt me, *
et legem tuam non sum oblítus.
Média nocte surgébam ad confiténdum tibi *
super iudícia iustítiæ tuæ.
Párticeps ego sum ómnium timéntium te *
et custodiéntium mandáta tua.
Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; *
iustificatiónes tuas doce me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 54, 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33)

I

Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam, †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea, et conturbátus sum *
a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem, *
et in ira molésti erant mihi.
Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor.
Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
Ecce elongábo fúgiens, *
et manébo in solitúdine".
Exspectábo eum qui salvum me fáciat, *
a spíritu procéllæ et tempestáte.
Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *
quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †
iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *
et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Quóniam, si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is qui óderat me super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu.
Ego autem ad Deum clamábo, *
et Dóminus salvábit me.
Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
et exáudiet vocem meam.
Rédimet in pace ánimam meam ab his qui impúgnant me, *
quóniam in multis sunt advérsum me.
Exáudiet Deus, et humiliábit illos, *
qui est ante sæcula.
Non enim est illis pactum, *
et non timuérunt Deum.
Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti.
Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini mei Iesu Christi.


Hebr 9, 28

Christus semel oblátus ad multórum auferénda peccáta, secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.

V. Adorémus crucis signáculum.
R. Per quod salútis súmpsimus sacraméntum.



Orémus. Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)