Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 17 aprilis A.D. 2019
Hebdomada sancta
Feria quarta

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Vexílla regis pródeunt,
fulget crucis mystérium,
quo carne carnis cónditor
suspénsus est patíbulo;

Quo, vulnerátus ínsuper
mucróne diro lánceæ,
ut nos laváret crímine,
manávit unda et sánguine.

Arbor decóra et fúlgida,
ornáta regis púrpura,
elécta digno stípite
tam sancta membra tángere!

Beáta, cuius brácchiis
sæcli pepéndit prétium;
statéra facta est córporis
prædam tulítque tártari.

Salve, ara, salve, víctima,
de passiónis glória,
qua vita mortem pértulit
et morte vitam réddidit!

O crux, ave, spes única!
hoc passiónis témpore
piis adáuge grátiam
reísque dele crímina.

Te, fons salútis, Trínitas,
colláudet omnis spíritus;
quos per crucis mystérium
salvas, fove per sæcula. Amen.


Ant. 1 Dixérunt ímpii: Opprimámus virum iustum, quóniam contrárius est opéribus nostris.

Psalmus 61
Pax in Deo
Deus spei repleat vos omni pace in credendo (Rom 15, 13)

In Deo tantum quiésce, ánima mea; *
ab ipso enim salutáre meum.
Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum, *
præsídium meum, non movébor ámplius.
Quoúsque irrúitis in hóminem, †
contúnditis univérsi vos, *
tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam?
Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere; †
delectabántur mendácio. *
Ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
In Deo tantum quiésce, ánima mea; *
quóniam ab ipso patiéntia mea.
Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, *
præsídium meum, non movébor.
In Deo salutáre meum et glória mea; *
Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, †
effúndite coram illo corda vestra; *
Deus refúgium nobis.
Verúmtamen vánitas fílii Adam, *
mendácium fílii hóminum.
In statéram si conscéndant, *
super fumum leves sunt omnes.
Nolíte speráre in violéntia, †
et in rapína nolíte vani esse; *
divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
Semel locútus est Deus, *
duo hæc audívi:
quia potéstas Deo est, †
et tibi, Dómine, misericórdia; *
quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Dixérunt ímpii: Opprimámus virum iustum, quóniam contrárius est opéribus nostris.

Ant. 2 Ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.

Psalmus 66
Omnes gentes Domino confiteantur
Notum sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28)

Deus misereátur nostri, et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos.
Ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum.
Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte, *
et gentes in terra dírigis.
Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster;
benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.

Ant. 3 In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum.

Canticum (Col 1, 12-20)
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri, *
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum.
Qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ;
quóniam in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes:
ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt, †
et ipse est ante omnes, *
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis Ecclésiæ †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;
quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum.


Eph 4, 32 - 5, 2

Estóte ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem sicut et Deus in Christo donávit vobis. Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi; et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.



V.  Adorámus te, Christe, * Et benedícimus tibi.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.
V.  Quia per crucem tuam redemísti mundum.
R.  Et benedícimus tibi.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Adorámus te, Christe, / Et benedícimus tibi.


Lc 1, 46-55

Ant. Magíster dicit: Tempus meum prope est; apud te fácio Pascha cum discípulis meis.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Magíster dicit: Tempus meum prope est; apud te fácio Pascha cum discípulis meis.



Salvatórem humáni géneris, qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Humíliter postulémus:
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Redémptor noster, da nos passióni tuæ per pæniténtiam plénius adhærére,
- ut resurrectiónis glóriam consequámur.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Præsta, ut Matris tuæ, solatrícis afflictórum, protectiónem assequámur,
- mærentésque confortémur ea consolatióne, qua et ipsi a te confortámur.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Fidélibus concéde passiónis tuæ in ærúmnis suis esse partícipes,
- ut salutáre tuum in seípsis maniféstent.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Qui humiliásti teípsum, factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis,
- da servis tuis obœdiéntiam et patiéntiam.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Córpori claritátis tuæ defúnctos configuráre dignéris,
- nosque aliquándo eórum redde consórtes.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)