Tu jeste¶:


Menu:
 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

SACRUM TRIDUUM PASCHALE
PASSIONIS ET RESURRECTIONIS DOMINI

 
Die 18 aprilis A.D. 2019
 
IN CENA DOMINI

Vesperæ

Vesperæ dicuntur tantum ab iis
qui Missæ vespertinæ in Cena Domini non intersunt.



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


O memoriále mortis Dómini,
panis vivus vitam præstans hómini,
præsta meæ menti de te vívere
et te illi semper dulce sápere.

Pie pellicáne, Iesu Dómine,
me immúndum munda tuo sánguine,
cuius una stilla salvum fácere
totum mundum quit ab omni scélere.

Te cum reveláta cernam fácie
visu tandem lætus tuæ glóriæ,
Patri, tibi laudes et Spirítui
dicam beatórum iunctus cœtui. Amen.


Ant. 1 Fecit nos Deo et Patri suo regnum, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.

Psalmus 71
Regia Messiæ potestas
Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: aurum, tus et myrrham (Mt 2, 11)

I

Deus, iudícium tuum regi da, *
et iustítiam tuam fílio regis;
iúdicet pópulum tuum in iustítia, *
et páuperes tuos in iudício.
Afferant montes pacem pópulo, *
et colles iustítiam.
Iudicábit páuperes pópuli, †
et salvos fáciet fílios ínopis, *
et humiliábit calumniatórem.
Et permanébit cum sole et ante lunam, *
in generatióne et generatiónem.
Descéndet sicut plúvia in gramen, *
et sicut imber írrigans terram.
Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
donec auferátur luna.
Et dominábitur a mari usque ad mare, *
et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum.
Coram illo prócident íncolæ desérti, *
et inimíci eius terram lingent.
Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
reges Arabum et Saba dona addúcent.
Et adorábunt eum omnes reges, *
omnes gentes sérvient ei.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Fecit nos Deo et Patri suo regnum, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.

Ant. 2 Liberábit Dóminus páuperem a poténte, et ínopem cui non erat adiútor.

II

Quia liberábit ínopem clamántem, *
et páuperem cui non erat adiútor.
Parcet páuperi et ínopi, *
et ánimas páuperum salvas fáciet.
Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ †
et orábunt pro ipso semper; *
tota die benedícent ei.
Et erit ubértas fruménti in terra, *
in summis móntium fluctuábit;
sicut Líbanus fructus eius florébit, *
et colligábitur sicut fenum terræ.
Sit nomen eius benedíctum in sæcula, *
ante solem permanébit nomen eius.
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
omnes gentes magnificábunt eum.
Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
qui facit mirabília solus;
et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum, *
et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Liberábit Dóminus páuperem a poténte, et ínopem cui non erat adiútor.

Ant. 3 Sancti vicérunt propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui.

Canticum (Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a)
De iudicio Dei

Grátias ágimus tibi, *
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras et qui ventúrus es; *
quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.
Et irátæ sunt gentes, *
et advénit ira tua et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis, prophétis et sanctis, *
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.
Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
et potéstas Christi eius,
quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte;
et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni *
et propter verbum testimónii sui;
non dilexérunt ánimas suas *
usque ad mortem.
Proptérea lætámini, cæli, *
et qui habitátis in eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sancti vicérunt propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui.


Hebr 13, 12-15

Iesus ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est: exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium eius portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est fructum labiórum confiténtium nómini eius.



Loco responsorii dicitur:

Ant.  Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem.


Lc 1, 46-55

Ant. Cenántibus illis, accépit Iesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cenántibus illis, accépit Iesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis.



Salvatórem nostrum adorémus, qui Ecclésiæ in Cena novíssima, qua nocte tradebátur, mortis et resurrectiónis suæ memoriále commendávit perénniter celebrándum. Orémus, dicéntes:
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Redémptor noster, da nos passióni tuæ per pæniténtiam plénius adhærére,
- ut resurrectiónis glóriam consequámur.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Præsta, ut Matris tuæ, solatrícis afflictórum, protectiónem assequámur,
- mærentésque confortémus ea consolatióne, qua et ipsi a te confortámur.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Fidélibus concéde passiónis tuæ in ærúmnis suis esse partícipes,
- ut salutáre tuum in seípsis maniféstent.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Qui humiliásti teípsum, factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis,
- da servis tuis obœdiéntiam et patiéntiam.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.

Córpori claritátis tuæ defúnctos configuráre dignéris,
- nosque aliquándo eórum redde consórtes.
Sanctífica pópulum, quem sánguine tuo redemísti.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem Christum esse voluísti summum æternúmque sacerdótem, præsta ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriális participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.




 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)