Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 8 septembris A.D. 2019
Hebdomada III psalterii
DOMINICA XXIII PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
vel quo resúrgens Cónditor
nos, morte victa, líberat,

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus,

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus,

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior,
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.


Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine, allelúia.

Psalmus 144
Laud divinæ maiestatis
Iustus es, Domine, qui es et qui eras (Ap 16, 5)

I

Exaltábo te, Deus meus rex, †
et benedícam nómini tuo *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Per síngulos dies benedícam tibi, †
et laudábo nomen tuum *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur, *
et mirabília tua enarrábunt.
Et virtútem terribílium tuórum dicent, *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, *
et iustítia tua exsultábunt.
Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
Suávis Dominus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Per síngulos dies benedícam te, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum, allelúia.

II

Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
Glóriam regni tui dicant, *
et poténtiam tuam loquántur,
ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas, *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum, allelúia.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis, allelúia.

III

Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
Allevat Dóminus omnes qui córruunt, *
et érigit omnes depréssos.
Oculi ómnium in te sperant, *
et tu das illis escam in témpore opportúno.
Aperis tu manum tuam, *
et imples omne ánimal in beneplácito.
Iustus Dóminus in ómnibus viis suis, *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
ómnibus invocántibus eum in veritáte.
Voluntátem timéntium se fáciet, †
et deprecatiónem eórum exáudiet, *
et salvos fáciet eos.
Custódit Dóminus omnes diligéntes se, *
et omnes peccatóres dispérdet.
Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
in sæculum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis, allelúia.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.



De libro Ieremíæ prophetæ
37, 20; 38, 14-28

Ieremias in carcere hortatur Sedeciam ad pacem

In diébus illis: Præcépit rex Sedecías ut traderétur Ieremías in vestíbulo cárceris, et darétur ei torta panis cotídie, excépto pulménto, donec consumeréntur omnes panes de civitáte. Et mansit Ieremías in vestíbulo cárceris.
Et misit rex Sedecías et tulit ad se Ieremíam prophétam ad óstium tértium quod erat in domo Dómini; et dixit rex ad Ieremíam: "Intérrogo ego te sermónem, ne abscóndas a me áliquid". Dixit autem Ieremías ad Sedecíam: "Si annuntiávero tibi, numquid non interfícies me? et si consílium dédero tibi, non me áudies". Iurávit ergo rex Sedecías Ieremíæ clam dicens: "Vivit Dóminus, qui fecit nobis ánimam hanc, si occídero te et si tradídero te in manus virórum istórum, qui quærunt ánimam tuam".
Et dixit Ieremías ad Sedecíam: "Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Si proféctus exíeris ad príncipes regis Babylónis, vivet ánima tua, et cívitas hæc non succendétur igni, et salvus eris tu et domus tua; si autem non exíeris ad príncipes regis Babylónis, tradétur cívitas hæc in manus Chaldæórum, et succendent eam igni, et tu non effúgies de manu eórum". Et dixit rex Sedecías ad Ieremíam: "Sollícitus sum propter Iudæos qui transfugérunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eórum et illúdant mihi".
Respóndit autem Ieremías: "Non te tradent; audi, quæso, vocem Dómini quam ego loquor ad te, et bene tibi erit et vivet ánima tua. Quod si nolúeris égredi, iste est sermo quem osténdit mihi Dóminus: ecce omnes mulíeres quæ remansérunt in domo regis Iuda educéntur ad príncipes regis Babylónis, et ipsæ dicent: "Seduxérunt te et prævaluérunt advérsum te viri pacífici tui; demersérunt in cœno et in lúbrico pedes tuos, et recessérunt a te". Et omnes uxóres tuæ et fílii tui educéntur ad Chaldæos, et non effúgies manus eórum, sed in manu regis Babylónis capiéris; et civitátem hanc combúret igni".
Dixit ergo Sedecías ad Ieremíam: "Nullus sciat verba hæc, et non moriéris. Si autem audíerint príncipes quia locútus sum tecum, et vénerint ad te, et díxerint tibi: Indica nobis quid locútus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiémus, et quid locútus est tecum rex, dices ad eos: Prostrávi ego preces meas coram rege, ne me redúci iubéret in domum Iónathan, et ibi mórerer".
Venérunt ergo omnes príncipes ad Ieremíam, et interrogavérunt eum, et locútus est eis iuxta ómnia verba quæ præcéperat ei rex; et cessavérunt ab eo: nihil enim fúerat audítum. Mansit vero Ieremías in vestíbulo cárceris usque ad diem quo capta est Ierúsalem.


2 Cor 6, 4-5; Iudith 8, 23

R. Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, * In necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus.
V. Omnes qui placuérunt Deo per multas tribulatiónes transiérunt fidéles. R. In necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus.



Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus
(Sermo 95, 6-8: PL 54, 464-465)

Christiana sapientia

Post hæc addit Dóminus et dicit: Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. Nihil hæc esurítio corpóreum, nihil éxpetit sitis ista terrénum; sed iustítiæ bono desíderat saturári, et in ómnium occultórum introdúcta secrétum, ipso Dómino optat impléri.
Felix mens, quæ iustítiæ concupíscit cibum et ad talem æstuat potum; quem útique non expéteret, si nihil de eius suavitáte gustásset. Audiens autem dicéntem sibi prophéticum spíritum: Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus, accépit quandam supérnæ dulcédinis portiónem, et in amórem castíssimæ voluptátis exársit, ut spretis ómnibus temporálibus, ad edéndam bibendámque iustítiam toto accenderétur afféctu et illíus primi mandáti apprehénderet veritátem dicéntis: Díliges Dóminum Deum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtúte tua: quóniam nihil áliud est dilígere Deum quam amáre iustítiam.
Dénique sicut illi dilectióni Dei próximi cura subiúngitur, ita et huic desidério iustítiæ virtus misericórdiæ copulátur et dícitur: Beáti misericórdes, quóniam ipsórum miserébitur Deus.
Agnósce, christiáne, tuæ sapiéntiæ dignitátem, et quálium disciplinárum ártibus, ad quæ præmia vocéris, intéllege. Misericórdem te misericórdia, iustum vult te esse iustítia, ut in creatúra sua Creátor appáreat et in spéculo cordis humáni per líneas imitatiónis expréssa Dei imágo respléndeat. Secúra est operántium fides, áderunt tibi desidéria tua et iis, quæ amas, sine fine potiéris.
Et quóniam tibi per eleemósynam ómnia munda sunt, ad eam quoque beatitúdinem, quæ consequénter est promíssa, pervénies, dicénte Dómino: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt. Magna felícitas, dilectíssimi, cui tantum præmium præparátur. Quid ergo est habére cor mundum, nisi eis quæ supra dictæ sunt studére virtútibus? Vidére autem Deum quantæ sit beatitúdinis, quæ mens concípere, quæ lingua váleat explicáre? Et tamen hoc consequétur, cum transformábitur humána natúra, ut non iam per spéculum neque in ænígmate, sed fácie ad fáciem, ipsam quam nullus hóminum vidére pótuit, sícuti est, vídeat Deitátem; et quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit, per ineffábile gáudium ætérnæ contemplatiónis obtíneat.


Ps 30, 20; 1 Cor 2, 9

R. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te. * Perfecísti eis, qui sperant in te.
V. Quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. R. Perfecísti eis, qui sperant in te.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, per quem nobis et redémptio venit et præstátur adóptio, fílios dilectiónis tuæ benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas et heréditas ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)