Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 21 septembris
S. MATTHÆI, APOSTOLI ET EVANGELISTÆ
Festum

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Vel:

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita.

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


Act 5, 41-42

Ibant Apóstoli gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Iesu contuméliam pati. Omni autem die non cessábant in templo et circa domos docéntes et evangelizántes Christum Iesum.

V. Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
R. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.



Orémus. Deus, qui ineffábili misericórdia beátum Matthæum ex publicáno Apóstolum es dignátus elígere, da nobis, eius exémplo et intercessióne suffúltis, ut, te sequéntes, tibi fírmiter adhærére mereámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)