Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 22 iunii A.D. 2019
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA XII PER ANNUM

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, fons ómnium,
qui, rebus actis ómnibus,
totíus orbis ámbitum
censu replésti múnerum,

Ac, mole tanta cóndita,
tandem quiétem díceris
sumpsísse, dans labóribus
ut nos levémur grátius:

Concéde nunc mortálibus
deflére vitæ crímina,
instáre iam virtútibus
et munerári prósperis,

Ut cum treméndi iúdicis
horror suprémus cœperit,
lætémur omnes ínvicem
pacis repléti múnere.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Ant. 1 Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.

Ant. 2 A custódia matutína usque ad noctem, sperávit ánima mea in Dómino.

Psalmus 129
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21)

De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine; †
sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.
Magis quam custódes auróram, *
speret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. A custódia matutína usque ad noctem, sperávit ánima mea in Dómino.

Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.


2 Petr 1, 19-20

Habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui benefácitis attendéntes, quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris. Hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit; non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía, sed Spíritu Sancto inspiráti locúti sunt sancti Dei hómines.



V.  A solis ortu usque ad occásum, * Laudábile nomen Dómini.
R.  A solis ortu usque ad occásum, / Laudábile nomen Dómini.
V.  Super cælos glória eius.
R.  Laudábile nomen Dómini.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  A solis ortu usque ad occásum, / Laudábile nomen Dómini.


Lc 1, 46-55

Ant. Qui me conféssus fúerit coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui me conféssus fúerit coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo.



Christum, in quo lætántur omnes, qui sperant in eum, deprecémur:
Réspice et exáudi nos, Dómine.

Testis fidélis et primogénite mortuórum, qui lavásti nos a peccátis nostris in sánguine tuo,
- mirabílium tuórum redde nos mémores.
Réspice et exáudi nos, Dómine.

Quos Evangélii vocásti præcónes,
- strénui et fidéles dispensatóres mystérii regni tui inveniántur.
Réspice et exáudi nos, Dómine.

Rex pacífice, véniat Spíritus tuus in illos, qui pópulos regunt,
- ut óculos in páuperes miserósque convértant.
Réspice et exáudi nos, Dómine.

Cónsule iis, qui discrímen ob genus, colórem, condiciónem, sermónem aut religiónem patiúntur,
- ut iúrium suórum ac dignitátis agnitiónem consequántur.
Réspice et exáudi nos, Dómine.

Omnes, qui in tuo amóre decessérunt, beatitúdinis redde partícipes,
- cum beáta María Vírgine et ómnibus sanctis tuis.
Réspice et exáudi nos, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)