Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 30 iunii A.D. 2019
Hebdomada I psalterii
DOMINICA XIII PER ANNUM

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
vel quo resúrgens Cónditor
nos, morte victa, líberat,

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus,

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus,

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior,
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.


Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi)

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, †
et in via peccatórum non stetit, *
et in convéntu derisórum non sedit;
sed in lege Dómini volúntas eius, *
et in lege eius meditátur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
quod fructum suum dabit in témpore suo;
et fólium eius non défluet, *
et ómnia quæcúmque fáciet prosperabúntur.
Non sic ímpii, non sic, *
sed tamquam pulvis quem próicit ventus.
Ideo non consúrgent ímpii in iudício, *
neque peccatóres in concílio iustórum.
Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
et iter impiórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)

Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius: †
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, †
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus)

Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? *
multi insúrgunt advérsum me,
multi dicunt ánimæ meæ: *
"Non est salus ipsi in Deo".
Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
glória mea et exáltans caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi, *
et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego obdormívi et soporátus sum, *
exsurréxi quia Dóminus suscépit me.
Non timébo mília pópuli circumdántis me. *
Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;
quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus, *
et super pópulum tuum benedíctio tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.



De libro primo Samuélis
28, 3-25

Saul apud pythonissam in Endor

In diébus illis: Sámuel mórtuus est, planxítque eum omnis Israel, et sepeliérunt eum in Rámatha urbe sua. Et Saul ábstulit magos et haríolos de terra.
Congregatíque sunt Philísthiim et venérunt et castrametáti sunt in Sunam. Congregávit autem et Saul univérsum Israel et venit in Gélboe. Et vidit Saul castra Philísthiim et tímuit et expávit cor eius nimis. Consuluítque Dóminum; et non respóndit ei, neque per sómnia neque per sacerdótes neque per prophétas.
Dixítque Saul servis suis: "Quærite mihi mulíerem habéntem pythónem, et vadam ad eam et sciscitábor per illam". Et dixérunt servi eius ad eum: "Est múlier pythónem habens in Endor". Mutávit ergo hábitum suum vestitúsque est áliis vestiméntis, et ábiit ipse et duo viri cum eo; venerúntque ad mulíerem nocte, et ait illi: "Divína mihi in pythóne, et súscita mihi quem díxero tibi". Et ait múlier ad eum: "Ecce tu nosti quanta fécerit Saul et quómodo eráserit magos et haríolos de terra; quare ergo insidiáris ánimæ meæ ut occídar?" Et iurávit ei Saul in Dómino, dicens: "Vivit Dóminus, quia non evéniet tibi quidquam mali propter hanc rem". Dixítque ei múlier: "Quem suscitábo tibi?" Qui ait: "Samuélem mihi súscita".
Cum autem vidísset múlier Samuélem, exclamávit voce magna et dixit ad Saul: "Quare imposuísti mihi? Tu es enim Saul". Dixítque ei rex: "Noli timére. Quid vidísti?" Et ait múlier ad Saul: "Deos vidi ascendéntes de terra". Dixítque ei: "Qualis est forma eius?" Quæ ait: "Vir senex ascéndit, et ipse amíctus est pállio". Et intelléxit Saul quod Sámuel esset; et inclinávit se super fáciem suam in terra et adorávit.
Dixit autem Sámuel ad Saul: "Quare inquietásti me ut suscitárer?" Et ait Saul: "Coárctor nimis. Síquidem Philísthiim pugnant advérsum me, et Deus recéssit a me et exaudíre me nóluit, neque in manu prophetárum neque per sómnia; vocávi ergo te, ut osténderes mihi quid fáciam". Et ait Sámuel: "Quid intérrogas me, cum Dóminus recésserit a te et transíerit ad æmulum tuum? Fáciet enim tibi Dóminus, sicut locútus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud próximo tuo David, quia non obœdísti voci Dómini neque fecísti iram furóris eius in Amalec; idcírco quod páteris, fecit tibi Dóminus hódie. Et dabit Dóminus étiam Israel tecum in manus Philísthiim; cras autem tu et fílii tui mecum éritis, sed et castra Israel tradet Dóminus in manus Philísthiim". Statímque Saul cécidit porréctus in terram; extimúerat enim verba Samuélis, et robur non erat in eo, quia non coméderat panem tota die illa.
Ingréssa est ítaque múlier illa ad Saul, conturbátus enim erat valde, dixítque ad eum: "Ecce obœdívit ancílla tua voci tuæ, et pósui ánimam meam in manu mea, et audívi sermónes tuos quos locútus es ad me. Nunc ígitur audi et tu vocem ancíllæ tuæ; et ponam coram te buccéllam panis, ut cómedens convaléscas et possis iter ágere". Qui rénuit et ait: "Non cómedam". Coegérunt autem eum servi sui et múlier; et tandem, audíta voce eórum, surréxit de terra et sedit super lectum. Múlier autem illa habébat vítulum pascuálem in domo; et festinávit et occídit eum, tollénsque farínam míscuit eam et coxit ázyma. Et pósuit ante Saul et ante servos eius; qui cum comedíssent surrexérunt et ambulavérunt per totam noctem illam.


Cf. 1 Chr 10, 13. 14

R. Mórtuus est Saul propter iniquitátes suas, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini, quod præcéperat ei. * Tránstulit Deus regnum eius ad David.
V. Eo quod étiam pythoníssam consulúerit nec speráverit in Dómino. R. Tránstulit Deus regnum eius ad David.



Ex Homilíis Pauli papæ Sexti
(Hom. Maniliæ habita die 29 novembris 1970)

Christum prædicamus in fines orbis terræ

Væ mihi si non evangelizávero. Ab eo enim, a Christo ipso, ídeo missus sum. Ego sum apóstolus, ego et testis. Quanto remótior finis, quanto difficílius est mandátum, tanto veheméntior cáritas urget me. Prædicáre débeo nomen eius: Iesus est Christus, Fílius Dei vivi; ipse est qui nobis Deum invisíbilem manifestávit, ipse primogénitus omnis creatúræ, ipse in quo ómnia constant. Idem magíster est hóminum ac redémptor; idem pro nobis natus et mórtuus est atque resurréxit.
Históriæ ipse rerúmque universárum est centrum; ipse novit nos ac díligit, sócius et amícus vitæ nostræ, vir dolóris atque spei; ipse profécto qui íterum ventúrus est, nostérque tandem iudex erit et ætérna quoque, ut confídimus, plenitúdo vitæ ac beatitúdo nostra.
Nec de illo umquam loqui desínerem: ipse lux est, ipse véritas, quin étiam via, véritas et vita; ipse panis et fons aquæ vivæ, fami sitíque nostræ satisfáciens; ipse pastor, dux, exémplar, consolátio nostra, frater noster. Sicut nos, magis quam nos, parvus fuit, pauper, humiliátus, labóribus addíctus, oppréssus, pátiens. Pro nobis locútus est, mirácula patrávit, novum regnum cóndidit, ubi páuperes beáti sunt, ubi pax est commúnis vitæ princípium, ubi mundi corde ac lugéntes exaltántur et consolántur, iustítiam esuriéntes saturántur, ubi véniam possunt peccatóres obtinére, omnes inveniúntur esse fratres.
Hic, ecce, Christus Iesus est, de quo famam quidem accepístis, cuius pleríque iam certo estis, cum christiáni sitis. Vobis ígitur, o christiáni, eius nomen répeto, ómnibus illud annúntio: Christus Iesus est princípium et finis, alpha et ómega, rex mundi novi, arcána et supréma humánæ históriæ sortísque nostræ rátio; ipse mediátor atque pons quodámmodo inter terram et cælum; ipse máxime perfectiúsque Fílius hóminis est quam omnes, quia Fílius Dei est, ætérnus, infinítus, et Fílius Maríæ, benedíctæ inter omnes mulíeres, matris eius secúndum carnem, matris nostræ ex communióne cum Spíritu córporis mýstici.
Iesus Christus! Mementóte: is est, quem vobis pro æternitáte prædicámus; cuius nomen vólumus ut in fines orbis terræ résonet et in ómnia sæculóm sæcula.


2 Tim 1, 10; Io 1, 16; Col 1, 16-17

R. Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, illuminávit autem vitam et incorruptiónem per Evangélium. * Et de plenitúdine eius omnes nos accépimus, et grátiam pro grátia.
V. Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, et ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant. R. Et de plenitúdine eius omnes nos accépimus, et grátiam pro grátia.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, qui, per adoptiónem grátiæ, lucis nos esse fílios voluísti, præsta, quæsumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)