Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 6 augusti A.D. 2019
IN TRANSFIGURATIONE DOMINI
Festum

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


O nata lux de lúmine,
Iesu, redémptor sæculi,
dignáre clemens súpplicum
laudes precésque súmere.

Præ sole vultu flámmeus,
ut nix amíctu cándidus,
in monte dignis téstibus
apparuísti cónditor.

Vates alúmnis ábditos
novis vetústos cónferens,
utrísque te divínitus
Deum dedísti crédere.

Te vox patérna cælítus
suum vocávit Fílium,
quem nos fidéli péctore
regem fatémur cælitum.

Qui carne quondam cóntegi
dignátus es pro pérditis,
nos membra confer éffici
tui beáti córporis.

Laudes tibi nos pángimus,
diléctus es qui Fílius,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat ínclitus. Amen.


Ant. 1 Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Ant. 2 Nubes lúcida obumbrávit eos; et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.

Psalmus 120
Custos populi
Non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ullus œstus (Ap 7, 16)

Levábo óculos meos in montes: *
unde véniet auxílium mihi?
Auxílium meum a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Non dabit in commotiónem pedem tuum, *
neque dormitábit qui custódit te.
Ecce non dormitábit neque dórmiet *
qui custódit Israel.
Dóminus custódit te, †
Dóminus umbráculum tuum, *
ad manum déxteram tuam.
Per diem sol non percútiet te, *
neque luna per noctem.
Dóminus custódiet te ab omni malo; *
custódiet ánimam tuam Dóminus.
Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum, *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Nubes lúcida obumbrávit eos; et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.

Ant. 3 Descendéntibus illis de monte, præcépit Iesus dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat, allelúia.

Canticum (Cf. 1 Tim 3, 16)
De mysterio et gloria Christi

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Qui manifestátus est in carne, *
iustificátus est in spíritu.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Appáruit ángelis, *
prædicátus est géntibus.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Créditus est in mundo, *
assúmptus est in glória.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Ant. Descendéntibus illis de monte, præcépit Iesus dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat, allelúia.


Rom 8, 16-17

Ipse Spíritus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei; si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi, si tamen compátimur, ut et conglorificémur.



V.  Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius. * Allelúia, allelúia.
R.  Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius. / Allelúia, allelúia.
V.  Decor et poténtia in sanctuário eius.
R.  Allelúia, allelúia.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius. / Allelúia, allelúia.


Lc 1, 46-55

Ant. Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde; et accéssit Iesus et tétigit eos dixítque eis: Súrgite et nolíte timére, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde; et accéssit Iesus et tétigit eos dixítque eis: Súrgite et nolíte timére, allelúia.



Salvatórem nostrum, qui in monte ante discípulos mirabíliter transfigurátus est, fidénter deprecémur:
Deus noster, illúmina ténebras nostras.

Christe, qui transfigurátus revelásti discípulis tuis resurrectiónem ante passiónem, orámus te pro Ecclésia tua sancta laboránte in necessitátibus mundi,
- ut in tribulatióne semper transfigurétur victóriæ tuæ gáudio.
Deus noster, illúmina ténebras nostras.

Christe, qui assumpsísti Petrum cum Iacóbo et Ioánne et duxísti eos in montem excélsum seórsum, orámus te pro Papa nostro N. et epíscopis,
- ut pópulo tuo in spe resurrectiónis minístrent.
Deus noster, illúmina ténebras nostras.

Christe, qui in monte illuminásti fáciem tuam super Móysen et Elíam, orámus te pro Iudæis, pópuló acquisitiónis antíquæ,
- ut ad redemptiónis mereántur plenitúdinem perveníre.
Deus noster, illúmina ténebras nostras.

Christe, qui terræ illuxísti, cum glória Creatóris super te orta est, orámus te pro homínibus bonæ voluntátis,
- ut ámbulent in lúmine tuo.
Deus noster, illúmina ténebras nostras.

Christe, qui reformábis corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis tuæ, orámus te pro frátribus nostris defúnctis,
- ut intrent in glóriam tuam.
Deus noster, illúmina ténebras nostras.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam mirabíliter præsignásti, concéde nobis fámulis tuis, ut, ipsíus dilécti Fílii tui vocem audiéntes, eiúsdem coherédes éffici mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)