Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 30 novembris A.D. 2018
S. ANDREÆ, APOSTOLI
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. 1 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.

Psalmus 118, 73-80
X (Iod)

Manus tuæ fecérunt me et plasmavérunt me; *
da mihi intelléctum, et discam præcépta tua.
Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, *
quia in verba tua supersperávi.
Cognóvi, Dómine, quia æquitas iudícia tua, *
et in veritáte humiliásti me.
Fiat misericórdia tua ut consolétur me, *
secúndum elóquium tuum servo tuo.
Véniant mihi miseratiónes tuæ et vivam, *
quia lex tua delectátio mea est.
Confundántur supérbi, quóniam dolóse pervertérunt me, *
ego autem exercébor in mandátis tuis.
Convertántur mihi timéntes te, *
et qui novérunt testimónia tua.
Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, *
ut non confúndar.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum.

Ant. 2 Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.

Psalmus 58, 2-5. 10-11. 17-18
Adversus insurgentes oratio
Hæ voces Salvatoris pietatem erga Patrem suum omnes edoceant (Eusebius Cæsariensis)

Eripe me de inimícis meis, Deus meus, *
et ab insurgéntibus in me prótege me.
Eripe me de operántibus iniquitátem, *
et de viris sánguinum salva me.
Quia ecce insidiáti sunt ánimæ meæ, *
irruérunt in me fortes.
Neque delíctum, neque peccátum in me est, Dómine; *
sine iniquitáte mea currunt et præparántur.
Exsúrge in occúrsum meum, et vide; †
fortitúdo mea, tibi atténdam; *
quia, Deus, præsídium meum es.
Deus meus, misericórdia eius prævéniet me, *
Deus fáciet ut despíciam inimícos meos.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam, *
et exsultábo mane misericórdiam tuam,
quia factus es præsídium meum, *
et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.
Fortitúdo mea, tibi psallam, †
quia, Deus, præsídium meum es: *
Deus meus misericórdia mea.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ab insurgéntibus in me prótege me, Deus meus.

Ant. 3 Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.

Psalmus 59
Post calamitatem oratio
In mundo pressuram habebitis, sed confidite: Ego vici mundum (Io 16, 33)

Deus, reppulísti nos, destruxísti nos; *
irátus es; convértere ad nos.
Concussísti terram, confregísti eam, *
sana contritiónes eius, quia commóta est.
Ostendísti pópulo tuo dura, *
potásti nos vino vertíginis.
Dedísti metuéntibus te signum, *
ut fúgiant a fácie arcus.
Ut liberéntur dilécti tui, *
salvos fac déxtera tua et exáudi nos.
Deus locútus est in sancto suo: †
"Lætábor et partíbor Síchimam, *
et convállem Succoth metíbor.
Meus est Gálaad, et meus est Manásses, *
et Ephraim fortitúdo cápitis mei.
Iuda sceptrum meum, *
Moab olla lavácri mei.
Super Idumæam exténdam calceaméntum meum, *
super Philístiim vociferábor".
Quis addúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumæam?
Nonne tu, Deus, qui reppulísti nos, *
et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit tribulántes nos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beátus homo, qui corrípitur a Deo: ipse vúlnerat et medétur.


Act 5, 12a. 14

Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum.

V. Custodiébant testimónia Dei.
R. Et præcépta eius.



Orémus. Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)