Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 3 novembris A.D. 2019
Hebdomada III psalterii
DOMINICA XXXI PER ANNUM

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Ætérne rerum cónditor,
noctem diémque qui regis,
et témporum das témpora
ut álleves fastídium,

Præco diéi iam sonat,
noctis profúndæ pérvigil,
noctúrna lux viántibus
a nocte noctem ségregans.

Hoc excitátus lúcifer
solvit polum calígine;
hoc omnis errónum chorus
vias nocéndi déserit.

Hoc nauta vires cólligit
pontíque mitéscunt freta;
hoc, ipse Petra Ecclésiæ,
canénte, culpam díluit.

Iesu, labántes réspice
et nos vidéndo córrige;
si réspicis, lapsus cadunt
fletúque culpa sólvitur.

Tu, lux, refúlge sénsibus
mentísque somnum díscute;
te nostra vox primum sonet
et vota solvámus tibi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Mirábilis in altis Dóminus, allelúia.

Psalmus 92
Magnificentia Domini creatoris
Regnavit Dominus Deus noster omnipotens; gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei (Ap 19, 6. 7)

Dóminus regnávit, decórem indútus est; *
indútus est Dóminus, fortitúdine præcínxit se.
Etenim firmávit orbem terræ qui non commovébitur. *
Firmáta sedes tua ex tunc, a sæculo tu es.
Elevavérunt flúmina, Dómine, †
elevavérunt flúmina vocem suam, *
elevavérunt flúmina fragórem suum.
Super voces aquárum multárum, †
super poténtes elatiónes maris, *
potens in altis Dóminus.
Testimónia tua credibília facta sunt nimis; *
domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábilis in altis Dóminus, allelúia.

Ant. 2 Laudábilis es, Dómine, et superexaltátus in sæcula, allelúia.

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Laudábilis es, Dómine, et superexaltátus in sæcula, allelúia.

Ant. 3 Laudáte Dóminum de cælis, allelúia.

Psalmus 148
Præconium Domini creatoris
Sedenti in throno et Agno: benedictio et honor et gloria et potestas in sæcula sæculorum (Ap 5, 13)

Laudáte Dóminum de cælis, *
laudáte eum, in excélsis.
Laudáte eum, omnes ángeli eius, *
laudáte eum, omnes virtútes eius.
Laudáte eum, sol et luna, *
laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
Laudáte eum, cæli cælórum, *
et aquæ omnes quæ super cælos sunt.
Laudent nomen Dómini, *
quia ipse mandávit, et creáta sunt.
Státuit ea in ætérnum, et in sæculum sæculi; *
præcéptum pósuit et non præteríbit.
Laudáte Dóminum de terra, *
dracónes et omnes abýssi,
ignis, grando, nix, fumus, *
spíritus procellárum qui facit verbum eius,
montes et omnes colles, *
ligna fructífera et omnes cedri,
béstiæ et univérsa pécora, *
serpéntes et vólucres pennátæ.
Reges terræ et omnes pópuli, *
príncipes et omnes iúdices terræ,
iúvenes et vírgines, *
senes cum iunióribus,
laudent nomen Dómini, *
quia exaltátum est nomen eius solíus.
Conféssio eius super cælum et terram, *
et exaltávit cornu pópuli sui.
Hymnus ómnibus sanctis eius, *
fíliis Israel, pópulo qui propínquus est ei.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudáte Dóminum de cælis, allelúia.


Ez 37. 12b-14

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israel; et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus, et dédero spíritum meum in vobis et vixéritis, et requiéscere vos fáciam super humum vestram, íet sciétis quia ego Dóminus: locútus sum, et feci, ait Dóminus Deus.



V.  Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R.  Christe, Fili Dei vivi, / Miserére nobis.
V.  Qui sedes ad déxteram Patris.
R.  Miserére nobis.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Christe, Fili Dei vivi, / Miserére nobis.


Lc 1, 68-79

Ant. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo. Díliges próximum tuum tamquam teípsum. Maius horum áliud mandátum non est.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo. Díliges próximum tuum tamquam teípsum. Maius horum áliud mandátum non est.



Deum, qui misit Spíritum Sanctum, ut fíeret lux beatíssima ómnium córdium, deprecémur instántes:
Illúmina pópulum tuum, Dómine.

Benedíctus es, Deus, lux nostra,
- qui propter glóriam tuam ad diem novum nos perveníre fecísti.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.

Tu, qui per resurrectiónem Fílii tui mundum illuminásti,
- per Ecclésiam tuam in omnes hómines hoc lumen effúnde.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.

Qui Unigéniti tui discípulos per tuum Spíritum clarificásti,
- hunc emítte in Ecclésiam tuam, quæ sit tibi fidélis.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.

O lumen géntium, meménto eórum, qui adhuc in ténebris commorántur,
- óculos áperi cordis eórum, ut te solum Deum verum agnóscant.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens et miséricors Deus, de cuius múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur, tríbue, quæsumus, nobis, ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)