Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 28 decembris A.D. 2018
SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM
Festum

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Audit tyránnus ánxius
adésse regum príncipem,
qui nomen Israel regat
teneátque David régiam.

Exclámat amens núntio:
"Succéssor instat, péllimur;
satélles, i, ferrum rape,
perfúnde cunas sánguine!"

Quo próficit tantum nefas?
Quid crimen Heródem iuvat?
Unus tot inter fúnera
impúne Christus tóllitur.

Salvéte, flores mártyrum,
quos lucis ipso in límine
Christi insecútor sústulit
ceu turbo nascéntes rosas.

Vos prima Christi víctima,
grex immolatórum tener,
aram sub ipsam símplices
palma et corónis lúditis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt, dicit Dóminus.

Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit

Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt, dicit Dóminus.

Ant. 2 Dicunt infántes Dómino laudem; occísi prædicant quod vivi non póterant.

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Dicunt infántes Dómino laudem; occísi prædicant quod vivi non póterant.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)

Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos.


Ier 31, 15

Vox in excélso audíta est lamentatiónis, luctus et fletus: Rachel plorántis fílios suos et noléntis consolári super eis, quia non sunt.



V.  Sancti et iusti * In perpétuum vivent.
R.  Sancti et iusti / In perpétuum vivent.
V.  Et apud Dóminum est merces eórum.
R.  In perpétuum vivent.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Sancti et iusti / In perpétuum vivent.


Lc 1, 68-79

Ant. Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ab iníquo rege lacténtes interfécti sunt: ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper: Glória tibi, Dómine.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ab iníquo rege lacténtes interfécti sunt: ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper: Glória tibi, Dómine.



Glóriam Christi celebrémus, qui non armatórum manu, sed candidáta ácie parvulórum vicit tyránnum, atque clamémus:
Te mártyrum candidátus laudat exércitus.

Christe, cui párvuli Innocéntes non loquéla, sed sánguine testimónium reddidérunt,
- da nos et verbis et opéribus te coram homínibus confitéri.
Te mártyrum candidátus laudat exércitus.

Qui nondum ad pugnam idóneos, victóriæ dignos iam palma fecísti,
- tantis nos præditos victóriæ subsídiis, succúmbere ne síveris.
Te mártyrum candidátus laudat exércitus.

Qui sánguine tuo stolas lavísti Innocéntium,
- ab omni nos emúnda iniquitáte.
Te mártyrum candidátus laudat exércitus.

Qui mártyres infántes regni tui primítias ad cælum præmisísti,
- nos aula convívii ætérni extórres fíeri ne permíttas.
Te mártyrum candidátus laudat exércitus.

Qui in infántia tua persecutiónem et exsílium cognovísti,
- serva infántes, qui inópia aut bello vel calamitátibus periclitántur.
Te mártyrum candidátus laudat exércitus.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, cuius hodiérna die præcónium Innocéntes mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt, da, quæsumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)